Latin
CAPVT
Kepler, Mysterium cosmographicum 50-2
Unproofread scanNot analysed yet
At est seMartis cundum CoTelluris debebat esSi imapernicum Veneris terra s se summa Mercurij 577 Quòd si crassitiej orbis terreni accenseatur systema lunare: ergo si ima superficies orbis terreni, &lunam comprehendens, est 1000, summa Veneris est in Copernico 847. Et terreni orbis cum Lunasummus margo est 801: si &ima habet 1000. Hic velim te identidem respicere ad tabellam capitis secundi, nempe ad huius interpositionis qualemcunque imaginem. En numeros parallelos propinquos inuicem, &Martis quidem atque Veneris eosdem. Telluris verò &Mercurij non admodum diuersos, solius Iouis immodicè discrepantes, sed quod in tanta distantia nemo miretur. Et in Marte quidem atque Venere vicinis orbi Telluris, vides quantam efficiat diuersitatem orbiculus Lunae accensitus crassitiei orbis terreni: qui tamen orbiculu vix 3'. scrupula aequat, qualium orbis terrae habet 60. Vnde colligere potes, quàm facilè animaduersum fuisset, quantaque numerorum extitisset inaequalitas: si haec contra coeli naturam tentarentur, hoc est, si Deus ipse in Creatione non ad has proportiones respexisset. Certè enim fortuitum hoc esse non potest, vt tam propinquae sint interuallis hisce proportiones corporum: cùm propter alia, tum maximè, quia idem ordo est interuallorum, quem suprà rationibus optimis, corporibus ascripsi, vide Cap. 3. Nam etsi 635. à 577. discrepat nulli tamen propinquior est, atque huic ipsi.