Latin
CAPVT XV
Kepler, Mysterium cosmographicum 50-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XV. Correctio distantiarum &diuersitas prosthaphaereseon. Everò tibi, Lector amice, occasionem vllam praebeam totum hoc negocium propter leuiculam discordiam reijciendi, monendus hîc es, quod te probè meminisse velim; Copernici intentum non in Cosmographia versari, sed in Astronomia: hoc est, vtrum nonnihil in veram orbium proportionem peccet, parùm ipsi curae est: modò numeros ex obseruationibus eos constituat, qui sint ad demonstrandos motus, Planetarumque loca computanda, quantum fieri potuit, maximè apti. At si quis aptiores dare conetur, &hos Copernici numeros ita corrigat, vt nihil interea aut parùm in prosthaphaeresesi turbet: id illi per Copernicum facilè licebit Vtigitur summam denique huic negocio manum imponam, atque vt appareat, quid quantumque penes singulos Planetas in parallaxibus orbis terreni mutetur: nouum struam mundum: &cum priùs inuestigata fuerit ab artificibus cuiuslibet ἑκκεντρότητος ad orbis semidiametrum proportio: ideo si quid in longissima vel proxima orbis à centro mundi distantia mutabitur per interpositionem corporum; id in ἐκκεντρότητι animaduertendum erit proportionaliter. Initium MECCERTRICARVM SPHAERARVM MVNDI. TRORV secundum sententiam Copernici, &numeros Tabularum Prutenicarum. Ad tempora Ptolemaei, circa Annum Ad tempora Copernici, circa Annum Chrisli 140. Christi 1525. LMM ssa Ad A Sul, centrum Mundi est. Circellui paruus ad B, es tirtulus eccentrititarum Orbu Magni Tellurb.