Latin
QVINTA
Kepler, Mysterium cosmographicum 54
Unproofread scanNot analysed yet
At vicissim in censenda figura orbis quid attinet Lunae rationem habere, cum illa non propriè ad orbem terrae veluti caeterorum Planetarum euagationes in altum, in profundum (quae physicè commodissimè per epicyclia demonstrantur) velut, inquam, haec epicyclia ad suum quodque orbem pertineat? Tellus enim est cui orbis ille tertius à Sole debetur, ipsa eius remigio inter caeteros Planetas Solem circumit, ipsa per se, perque sua epicyclia nullo ad hoc Lunae vsa ministerio suas perficit varietates, vt docent Copernici placita: Luna verò hanc circa tellurem exiguam domunculam quasi precariò aut conductam obtinet, Luna sequitur vel trahitur potius, quocunque Tellus quacunque varietate graditur. Finge Tellurem quiescentem, nunquam Luna viam circa Solem inueniet, nedum circumueniet. Discursitat enim hinc inde angustis inclusa spacijs circa terram lucis humorumque Telluri ministra, veluti Atriensis aliquis circa herum, aut veluti qui in naui obambulant, neque tamen sese fatigando proficiunt in itinere, nisi magna vis aquarum incertos quorsum eant, &vel quietos promoueat. Atque vt spacium Luna ex orbe terreno, motumque sortita est, sic &multas conditiones globi terreni adeptam, puta, continentes, maria, montes, aerem, vel his aliqua quòcunque modo correspondentia, multis coniecturis Maestlinus probat, nec nullas ego habeo; vt vel ob hoc solum verisimilior sit Copernicus, qui eandem loci motusque communionem duobus hisce corporibus largitur. Ac certè ριλάνθρωπος Creator vltimò vestiuisse videtur Tellurem hoc orbe Lunari: quia similem ei situm attribuere voluit, situi Solis: vt si &ipsa orbis alicuius centrum esset (vt Sol est centrum omnium) instar Solis cuiusdam haberi posset, ob quod ipsa totius vniuersi commune centrum communiter quasi habita fuit. Est omnino, vt denuò ludam Allegoria, homo quidam quasi Deus in mundo, &eius domicilium Tellus; sicut Dei, si vllum corporeum, certè Sol illa lux inaccessa. Vtigitur homo Deo, sic Tellus Soli respondere debuit. Argumento est huius rei eadem ferè proportio globi Telluris ad orbem Lunae, quae globi Solaris ad mediam Mercurij digressionem à Sole.