Latin
QVINTA
Kepler, Mysterium cosmographicum 55
Unproofread scanNot analysed yet
Neque verò metuendum est, ne lunares orbes à vicinis corporum proportionibus compressi elidantur, si non sint in orbe ipso absconditi atque inclusi. Nam absurdum &monstrosum est, corpora haec materia quadam vestita, quae alieno corpori transitum non praebeant, in coelum collocare. Certè multi non verentur dubitare, an omnino sint in coelo eiusmodi Adamantini orbes; an diuina quadam virtute, moderante cursus intellectu proportionum Geometricarum, stellae per campos &auram aetheream liberae istis orbium compedibus transportentur. Nullum equidem pondus dubios &titubantes motori gressus efficiet, quo aliquando à circulo suo exorbitet. Nullum enim punctum, nullum centrum graue est. Centrum verò omnia eiusdem cum corpore naturae sequuntur. Nec pondus exeo acquirit centrum, quòd caetera ad se allicit, aut ab illis appetitur: non magis atque Magnes, dum actu ferrum trahit, ingrauescit. Vel haec tellus, quam omnino cum Copernico vehi statuimus, quibus vectibus, quibus catenis, quo Adamante coelesti in orbem suum inferta est? Eo nempe quem omnes circumcirca in superficie Telluris homines haurimus (fermentatum &commixtum vaporibus) aerem: quem manu, quem corpore penetramus, neque tamen discludimus, aut semouemus, cum sit influxuum coelestium in media corpora vehiculum. Hoc enim coelum est, in quo viuimus, mouemur &sumus nos &omnia mundana corpora. Quamuis quid opus tot verbis? Nam etsi orbiculus Lunae supra Telluris orbem emineat: quid est de Dodecaedro vel Icosaedro, quod illum transitu prohibeat? Vidisti supra cap. XI. quo loco Zodiaci planum haec duo corpora secat, nullum angulum, nullum faciei centrum occurrere, sed existere ex sectione decangulum vtrinque, cuius quae excentro adlatus perpendicularis cadit, longè maior est in Dodecaedro, radio inscripti, longè breuior in Icosaedro radio circum scripti: &adeo longa quidem, vt non coelulum illud Lunae tantùm, sed longè majus aliquid supra orbem extans, per mediam illam viam interque illa decangula transire posset. Sed haec omnia quamuis suo loco relinquantur, nihilò peius se res habet. Vides enim per interpositionem Lunae praeterquam in Venere quàm proximè accedi ad proditos, per sinus Copernici, numeros arcuum.