Latin
CAPVT XVII
Kepler, Mysterium cosmographicum 58
Unproofread scanNot analysed yet
crassities orbis ad modum caeterorum, maior quidem adhuc quàm Veneris, sed tamen non ita immanis. Reliqua differentia inter altissimam orbis 387. &altissimam circuli 474. quae est 87. debetur peculiari exorbitationi Mercurij. Hoc ἐπιχειρημα an abijciendum, an conciliandum cum ὑποθέτῳ forma motuum in Z, an noua motuum ratio constituenda, considerent Artifices. Nec enim ita bene explorati sunt errores huius sideris, vt eius orbis correctione non egeat.