Latin
CAPVT XVIII
Kepler, Mysterium cosmographicum 58-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XVIII. De discordia προσθαφαιρέσεων ex corporibus à Copernicanis in genere, &de Astronomiae subtilitate. VPRA cap. XIIII. &XV. cum alicuius propè falsitatis teneri viderer indicio distantiarum, quas Copernicus diuersas ab his figuralibus prodidit: prouocaui ad προσθαφαιρέσεις ἀπογειυσ:neque condemnationem deprecatus sum, si meae à Copernicanis aliquantum recederent. Atqui postquam sub finem XV. capitis arcus similes, προσθαφαιρέσεσιν ex elongationibus à Sole, veluti testes coram hoc iudicio stiti: visi sunt illi contra me deponere. Nullus enim Planetarum fuit, qui tributum à Copernico arcum retineret. Saturno ademi 41. Ioui, 6. Marti apposuis o, Veneri verò immane quantum dempsi 2gr. 18, &Mercurio 61. Existimabunt igitur qui exanctiùs omnia examinare volunt, quia non ad vnguem consentiat calculus corporum cum placitis Copernici, cumque eius numeris, omnem operam à me lusam esse. Quòd nisi contrà excepero, meapte sententia causam perdidero. Et Physicis quidem siue Cosmographis, qualem hoc libello personam ego sustineo, nullam dehac differentia rationem debeo.