Latin
CAPVT XVIII
Kepler, Mysterium cosmographicum 59
Unproofread scanNot analysed yet
Nam etsi illi suorum placitorum argumenta mutuantur ab Astronomis: ea tamen non ita subtiliter, vt Astronomi, ad calculos reuocant: nec adeò sunt perspicaces aut morosi, vt hac leuicula differentia moueantur. Quare causam meam coram Cosmographis obtinui. Astronomorum verò vulgus etsi iure metuo: tamen cum iudicio Artifices praeesse par sit, non despero, neque contra illud, victoriam. Ac primum ipsos bene de calculo sperare iubeo. Nam etsi interdum grandiuscula est differentia, meminerint tamen numeros excerptos ex locis totius circuli euidentissimis, atque ex concursu omnium inaequalitatum. Nec enim per totum circulum tanta est discordia locorum ex corporibus, &ex Copernico Planetis assignatorum, nec aequalis etiam in omnibus reuolutionibus. Atque ego sic existimo, etsi certissimae essent Prutenicae, atque verissimè per hanc corporum interpositionem errores isti committerentur: non posse tamen iure abijci tam concinnum ἐπιχείρημα, propterea quòd error ille in minimis esset. Atqui non tantùm incertum est, vtrorum vitio differentia haec existat: sed contrà magna suspicio &multa argumenta, calculum ipsum &prutenicas tabulas in culpa versaris adeo vt magna coniectura contra me fuisset, si cum numeris Copernici penitus consensissem. Eorum autem argumentorum hoc primum esto, quòd Prutenicus calculus non rarò in colligendis Planetarum locis fallitur. Multa quidem restaurauit nobis Copernicus in collapsa motuum scientia: multoque nostrâ, quàm patrum memoriâ, purior est Astronomia. Veruntamen si rem ipsam penitus inspiciamus, fateri vtique cogemur, nos ab illa beata &optabili perfectione haud multò propiùs abesse, quàm ab hodierna vetus abest Astronomia. Longa via est, &variae ambages ad hanc veritatem. Monstrarunt illam nobis vete res, ingressi lunt maiores nostri, nos illos anteuertimus, &gradu propiori consistimus, sed metam nondum attigimus. Non ego haec in Astronomiae contemptum dico: Est aliqua prodire tenus, si mon daturvltrâ: sed ideo, ne quis temerè grauius quid in hanc discordiam statuat, &dum me petit, &haec 5.