Latin
CAPVT XIX
Kepler, Mysterium cosmographicum 67
Unproofread scanNot analysed yet
Qua in re quò minùs reprehendi posset, Rheticus in sua narratione effecit: vbi monet, religiosissimè veterum vestigijs inhaerendum, nec facilè quid mutandum, donec obseruationum extrema necessitas vrgeat. Quòd igitur adeò exquisitae obseruationes haberi non possent, ea fortasse satis magna causa fuit Artifici prudentissimo, praeter accommodationem ad sua placita nihil vlteriùs in Planetas hosce tentandi. Quod igitur in Venere magnam vides arcuum diuersitatem eius rei culpam inter caetera, quae in genere praemisi (quae te probe meminisse velim) etiam in haec modò allegata offendicula confer; &magnitudinem discordiae aequanimitate tua, si bene singula perpendisti, facilè superabis. Qua in re magno tibi solatio erit: quòd numerus Copernicanus medius est inter arcus ex interposita, &ex omissa Luna prodeuntes. Nam si orbem magnum systemate Lunae farcias: Icosaedron Venerem longiùs à terra dimouet, atque Copernicus prodidit: sin exemptâ Lunâ tenuiorem efficias orbem magnum: figura Venerem nimium propè admittit, maioremque. quàm est in Copernico, esse patitur. Quare aliquid minus Lunâ rem iuuare poterit, si tenendus Copernicus est. De Mercurio verò tantum iam dictum est, dicique ampliùs potest: vt existimem te, Lector aeque, si aliquidampliùs etiam deesset, concocturum, atque excusaturum. Neque mihi digna videtur eius motus diuersitas, de qua magnam litem moueam. Quamuis meliùs se gerit, quàm Venus: facit enim vnius tantùm gradus differentiam, quod mirum est: adeo nunquam non fallaci est ingenio. Certè vnus hic est, qui Astrologorum famam maximè prostituit, &meteororum rationem omnem turbat. Et in ventis quidem praedicendis (quos certissimè concitat, quotiescunque locis est idoneis) saepe adeo constanti numero dierum aberrat: vt parum absit, quin tum eius in Ephemeride vitiosè proditum circulum corrigere possim: Itaque si quem Astronomum cernerem nimiùm solicitè rimanHi numeri sunt in Tabu la V. quae est