Latin
Cap. XV. ad
Kepler, Mysterium cosmographicum 68
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XV. ad rimandis planetae huius erroribus incumbere, illum ego monerem, vt tempus illud rectiùs collocaret, &Tellurem, atque hanc ambientem Lunam, ἐναργέσατον sidus, quarum illam pedibus, hanc oculis proximè attingimus, haec, inquam, sidera potiùs speculetur, quaeque in eorum motibus inque Ecclipsibus adhuc peccamus, limet: tum demum operam ad Mercurium transferat. Interea si venia digni sunt errores circa Telluris &Lunae motus, multò magis id merebuntur errores in Mercurio, qui &remotior à nobis est, &ferè semper sub Sole latet. Atque hic rursum vt proire capite, coronidis loco epistolae partem ascribam, quam Maestlinus ad me misit: idque duabus de causis, prima, quia de re necessaria te monet; altera, quia caput hoc passim confirmat. Sic ille. Tam mirabilis est Mercurius, vt parum abfuerit, quin etiam me fefellisset. Nec mirum, quia etiam Copernico &Rheinholdo admodum molestum fuisse, animaduerto. Copernicus hoc de seipso fatetur, Multis (inquit lib. 5. cap. 30.) ambagibus &laboribus nos torsit hoc sidus, vt eius motus scrutaremur. Vnde praeterquam quòd nullas suas proprias recitat obseruationes in P habitas, sed à Bernhardo VValtero Neribergico mutuatur: etiam in apogaei ipsius loco statuendo, sibi non constat. Nam quem (cap. 26.) in primis Antonini; annis, circa Annum Christiliao. iuxta Ptolemaei obseruationes, inuenit in 10. gr. XZ, &sub stellato orbe in 183. gr. 20. ser. à prima stella V: eundem 183. gr. 20. scr. (cap. 29.) reponit ad 21. annum Ptolemaei Philadelphi, perinde ac si hoc quam apogaeum intra 400. annos intermedios sub sphaera fixarum stellarum immotum quieuisset; cum tamen (cap. 30. in fine) 63. annis per vnum gradum motum fuisse ipsi videatur; addit autem: si modò aequalis fuerit. Rheinholdum in ijsdem difficultatibus haesisse, calculus Prutenicarum tabularum prodit, quo arguitur, Rheinholdum locumapogaei huius ad tempus illud Philadelphi assumpsisse eundem quidem cum Copernico, vid: 183. gr. 20. scr. à prima stella V; At ad Ptolemaei tempus illud in locum longè alienum à manifestis Ptolemaei obseruationibus &Copernici resumptionibus, cadit. Ibi enim locus eius computatur non 183. 20. nec I0. gr. E, sed 188. gr. 50. sc. sub orbe stellato, &15. gr. 30. scr. XX, Ideoque numeri illimei ad Ptolemaei quidem seculum accommodati sunt, non autem, vt caeteriper omnia calculo Tabularum Prutenicarum, sed Ptolemaei obseruationibus conueniunt, eas enim Copernicus quoque &retinuit, &sequutus est, atque eosdem inde numeros produxit. Ad nostram autem, siue Copernici aetatem numeros hosce computare non volui, propterea quòd ij longè alij fierent, propter eccentricitatem orbis magni diminutam; &quòd apud Copernicum nullis recentioribus obseruationibus inuestigati &comprobati sunt. Optarem autem (quemadmodum me coràm dixisse meminisse potes) Copernicum dimensionum harum fundamenta non antiquas, sed nouas obseruationes assumpsisse.