Latin
CAPVT XX
Kepler, Mysterium cosmographicum 69-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT XX. Quae sit proportio motuum ad orbes. TQVE hactenus quidem expeditum est argumentum illud, quo ego plurimum roboris afferri puto nouatis hypothesibus: demonstratumque, quòd proportione quinque regularium corporum vtantur ἀποστήματα orbium in hypothesibus Copernici. Videamus modò, vtrum altero etiam argumento ex motibus deducto possint &nouae hypotheses, &hae ipsae orbium dimensiones Copernicanae confirmari, atque in proportione motuum ad ἀποστήματα certior ratio ex Copernico, quàm ex vsitatis hypothesibus, haberi. Qua in re dum amplitudines orbium proximas Copernicanis ex motuum περιόδικοις temporibus bene cognitis extruo, faue facilis Vranie, pulcherimo conatui; tuus iam honos agitur.