Latin
CAPVT XX
Kepler, Mysterium cosmographicum 70
Unproofread scanNot analysed yet
Primum omnes optant; vt quò longiùs quilibet orbis abest à medio, tantò tardiori motu incedat. Nihil enim rationi magis est consentaneum, teste Arist. lib. 2. de Coelo cap. 10, quàm κατὰ λόγον γίγνεστθαι τὰς ἑκάστου κινήσεις τοῖς ἀποστήμασι. Quo loco etsi Philosophus alienam affert ab instituto nostro rationem alteram, scilicet impedimentum ab occursationepernicissimi primi mobilis: tamen &altera ratione pro me adhuc, &totâ sententiâ contra Ptolemaeum, contraque seipsum militat. Placet illi namque, motus aequalitatem à motoribus in omnes orbes venire: inaequalitatem reditus ab orbibus ipsis causari: vt, Saturni quidem quaelibet particula tam sit velox, quàm est infima Lunae sphaera, vi motionis aequalis; sed illi iam accidat, vt amplius nacta spacium, cum non citatior sit caeteris, tardius redeat. Atque viliori hac aequalitate Philosophus in veterum traditione potiri non potuit: quia necesse erat, vt tribus Planetis inaequalium orbium, Soli, Veneri, Mercurio aequales reditus tribuerent, atque sic semper superiorem in orbe suo citatiorem efficerent inferiori. In Copernico prima fronte talis offert sese proportio. Nam sex orbium mobilium semper qui angustior est, citius redit. Mercurij namque cursus trimestris est, Veneris sesquiocto mensium, Terrae annuus, Martis bimus, Iouis duodecim, Saturni triginta annorum. Verùm si ad calculos reuoces, ita vt quanta est proportio motus Saturni ad ambitum orbis, siue ad distantiam (eadem enim est proportio circulorum, quae semidiametrorum) tantam etiam facias proportionem caeterorum motuum cuiusque ad suum orbem: deprehendes eiusmodi simplicem proportionem non habere locum. Cuius rei cape hanc tabellam indicem. Dic se. Die. ser. Terra dee ler. dies scr. dicsier. terra i. se. l Hîc capita colummellarum continent dies &dierum scrupula, quibus superinscripti Planetae sub orbe Stellato suas periodos complent: sequentes numeri indicant; quantum dierum quàm proximè debeatur inferiori Planetae, eadem proportione ad orbem, quavtitur ille, qui est incapite columellae. Vides igitur, veram periodum semper minorem esse, quàm est illa, quae illi attribuitur ad similitudinem superioris. Interim tamen motuum binorum ad inuicem, non quidem eadem, similis tamen semper est proportio, quae inter distantias.