Latin
CAPVT XX
Kepler, Mysterium cosmographicum 72
Unproofread scanNot analysed yet
Sed huius materiae nobilitas longè aliud tempus locumque requirit, &iam antea sat clarè apparet ex Narratione Rhetici. Iam autem de modo constituendae huius quaesitae proportionis nobis cogitandum est. Suprà visum est, si sola orbis amplitudo faceret ad augendum tempus περιοδικὸν: quòd motuum &distantiarum mediarum eadem differentia futura fuisset. Quae nempe proportio 88. dierum periodicorum Mercurij, ad 225. dies Veneris: eadem foret semidiametri orbis Mercurialis ad Veneriam. Iam verò commiscet se huic motuum proportioni debilitas motricis animae in remotiori. Dispiciendum igitur, cum hac debilitate vt comparatum sit. Ponamus igitur, id quod valde verisimile est, eadem ratione motum à Sole dispensari, qua lucem. Lucis autem ex centro prorogatae debilitatio qua proportione fiat, docent Optici. Nam quantum lucis est in paruo circulo, tantundem etiam lucis siue radiorum solarium est in magno. Hinc cum sit in paruo stipatior, in magno tenuior, mensura huius attenuationis ex ipsa circulorum proportione petenda erit, idque tàm in luce, quàm in motrice virtute. Quare quantò amplior Venus Mercurio, tantò istius, quàm illius motus fortior, siue citatior, siue pernicior, siue vigentior. seu quocunque verbo rem exprimere placet. At quantò orbis orbe amplior, tantò plus temporis etiam requirit ad ambitum, etsi vtrinque sit aequalis vis motus. Ergo hinc sequitur, vnam elongationem Planetae a Sole maiorem bis facere ad augendam periodum: &contra, incrementum periodi duplum esse ad ἀποστημάτων differentiam. Dimidium igitur incrementi additum periodo minori, exhibere debet proportionem veram distantiarum: sic vt aggregatum sit, vt distantia superioris, &,simplex minor periodus repraesentet inferioris, sc. Planetae sui distantiam in eadem quantitate. Exemplum. &motus periodicus est 88. ferè dierum, Veneris 224. cum besse fermè, differentia 136. &bes, dimidium 68. &pars tertia. Hoc iunctum cum 88. efficit 156. &trientem. Ergo vt 88. ad 156. cum XX.