Latin
CAPVT
Kepler, Mysterium cosmographicum 73
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT cum tertia, sic semidiameter circuli Mercurialis medij ad mediam Veneris. Hoc modosi in singulis opereris, atque prouenientes binas distantias per numeros sinuum explices, sic vt semper superioris semidiameter sit sinus totus: At est proueniet in Coterrae694 semidiamepernico ter orbis Propiùs, vt vides, ad veritatem accessimus. Etsi verò dubito, an demonstratiua methodo, quod theorema instituerat, praxis ista diuisae differentiae assecuta fuerit per omnia: tamen non omnino nihil in hisce numeris latêre, credere me iubet alia numerandi methodus, qua ad eosdem numeros reuoluar. Quia enim probabile est, fortitudinem motus cum distantijs esse in proportione: erit &hoc probabile, quòd quilibet Planeta, quantum superat superiorem fortitudine motus, tantùm superetur in distantia. Esto igitur, exempli gratia, Martis &distantia &virtus vnitas. Igitur quotâ particulâ virtutis Martiae Tellus Marte fortior est: totam distantiae Martiae particulam amittet. Hoc facilè fit per regulam falsi: pono namque radium Telluris ad Martium esse vt 694. ad 1000, Ergo, inquio, si amplitudo circuli per 1000. notata perambulatur a vi motrice Martia 6 87. diebus: perambulabitur eadem vi Martia, circulus minor, per 694. notatus, diebus 477. Iam quia certum est terrae circuitum esse non 477, sed 365 dierum: pergo per regulam inuersam sic: dies 477 consumerentur à simplici vi Martia; quantum de vi Martia consumit circuitum, 365 cum quadrante dierum per eundem ambitum, quem Mars conficeret 477. diebus? Nam dubium non est, quin fortior virtus requiratur quàm est Martia. pars eiusProuenitigitur supra integram vim Martiam adhuc 7900 dem virtutis. Et tantum Tellus Marte fortior est: debet igitur &tantò propior esse Soli; nempe si Mars per 1000. à Sole recessit (distantia enim superioris semper est integrum quid) Tellus per 300. earum partium propior erit: &subtracto superiori 306. ab inferiori 1000, debet prouenire numerus initiò positus, videlicet 694. si vera fuit illa positio; sin falsa foret, ergo operareris secundum praecepta regulae, &eliceres veram positionem. Vides hoc altero theoremate prouenire non alios, quàm superiores numeros: vnde certum est ambo theoremata forma quidem differre, sed reuera coincidere, &niti eodem fundamento, quod tamen quo pacto fiat, inuestigare hactenus nunquam potui.