Latin
8.1 to 8.4
Kepler, Mysterium cosmographicum 8.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
In Solis linea infinita permanet, quia AD tangitur non secaturà Quadrante. Infinita igitur vis motus in Sole, nempe nil nisi motus ipsissimo actu. In Mercurio infinita linea in K abscissa est. Quare eius motus iam est ad caeteros comparabilis. In fixis amissa est omninò linea, &compressa in merum punctum C. Nulla igitur ibi virtus ad motum. Hoc theorema fuit, quod calculo erat examinandum. Quod si quis probè ponderat, duo mihi defuisse vidi, primùm, quòd ignoraui sinum totum, siue magnitudinem illius propositi quadrantis: alterum, quòd motuum vigores non fuerunt, aliter expressi quàm in proportione vnius ad alium: qui, inquam, haec probè ponderat, non immeritò dubitabit, vtrum aliquatenus hac difficili via peruenire potuerim necne. Et tamen continuo labore, atque infinita sinuum &arcuum reciprocatione tantum effeci, vt intelligerem, locum habere non posse hanc sententiam. Aestas penè tota hac cruce perdita. Denique leui quadam occasione propius in rem ipsam incidi. Diuinitus id mihi obtigisse arbitrabar, vt fortuitò nanciscerer, quod nullo vnquam labore assequi poteram: idque eò magis credebam: quòd Deum semper oraueram, siquidem Copernicus vera dixisset, vti ista succederent. Igitur die 9. vel 19. Iulijanni 1595. monstraturus Auditoribus meis coniunctionum magnarum saltus per octena signa, &quomodo illae pedetentim ex vno trigono transeant in alium, inscripsi multa triangula, vel quasi triangula, eidem circulo, sic vt finis vnius esset initium alterius. Igitur quibus punctis latera triangulorum se mutuò secabant, ijs minor circellus adumbrabatur. Nam circuli triangulo inscripti radius, est circumscripti radij dimidium. Proportio inter vtrumque circulum videbatur ad oculum penè similis illi, quae est inter Saturnum &Iouem: &triangulum prima erat figurarum, sicut Saturnus &Iupiter primi Planetae. Tentaui statim quadrangulo distantiam secundam Martis &Iouis, quinquangulo tertiam, sexangulo quartam. Cumque etiam oculi reclamarent in secunda distantia, quae est inter louem &Martem quadratum triangulo &quinquangulo adiunxi. Infinitum est singula persequi. Et finis huius irriti conatus fuit idem, qui postremi &felicis initium. Nempe cogitaui, hac via, siquidem ordinem inter figuras velim seruare, nunquam me peruenturum vsque ad Solem, neque causam habiturum, cur potiùs sint sex, quàm viginti vel centum orbes mobiles.