Latin
8.5 to 8.6
Kepler, Mysterium cosmographicum 8.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Et tamen placebant figurae, vtpote quantitates, &res coelis prior. Quantitas enim initiò cum corpore creata; coeli altero die. Quòd si (cogitabam.) pro Quantitate &proportione sex Coelorum, quos statuit Copernicus, Quinque tantùm figurae inter infinitas reliquas reperiri possent, quae prae caeteris peculiares quasdam proprietates haberent: ex voto res esset. Atqui rursum instabam. Quid figurae planae inter solidos orbes? Solida potiùs corpora adeantur. Ecce, Lector, inuentum hoc &materiam totius huius opusculi. Nam si quis leuiter Geometriae peritus totidem verbis moneatur, illi statim in promptu sunt Quinque regularia corpora cum proportione orbium circumscriptorum ad inscriptos: illi statim ob oculos versatur, scholion illud Euclideum ad propositionem i8. lib 13. Quo demonSchema magnarum Coniunctionum Saturni &Iouis, earumque saltus per octena signa, atque transitus per omnes quatuor Zodiaci triplicitates. demonstratur impossibile esse, vt plura sint aut excogitentur regularia corpora quàm quinque.