Latin
EPISTOLA
Kepler, Mysterium cosmographicum vii
Unproofread scanNot analysed yet
Cur enim de semente fadienda aliter ego sentiam, atque viri prudentisßimi de vestra Corona: qui haec studia inter praecipua censuerunt, quae iuuenibus Nobilitatis animis in vestra schola proponerentur. Sic enim existimant, neque aptius esse genus hominum ad colenda Mathemata, Nobilitate: vt quibus artes aliae ad victum comparandum non ita necessariae: nec aptiora Nobilitati studia, Mathematicis: propterea, quòd occulta &mirifica quadam facultate polleant prae caeteris, feroces animos ad humanitatem, adque sobrium rerum terrenarum contemptum instituendi. Qui fructus etsi difficultate &insolentia materiei iuuenibus obscuratur: senibus tamen, vti modò dictum, suo tempore sese patefacit. Atque haec ego hactenus, cum de praesentibus pagellis, tum de omni Astronomia, ad vos Astronomiae &Literaturae totius amatores, Viri amplißimi: vt eius vos admoneam, quod pridem tenetis: neque nullo vsui fore hoc, quod humilis offero &dedico, opusculum, vobis, qui verè generosi, verè nobiles estis: &si quam laudem meretur inuentio, illam magna ex parte ad vos pertinere; qui vestra liberalitate, vestroque stipendio mihi occasiones &ocium haec ita commentandi fecistis: Accipite igitur, Viri Amplißimi, hoc grati animi symbolum, meque humilem clientem in vestram gratiam suscipite; &denique assuesciteinter Atlantes, Perseas, Oriones, Caesares Alphonsos, Rhodoliphos, caeterosque Astronomiae promotores accenseri. Valete. Idibus Maij: qui dies ante annum initium fuit huius laboris. Amp. Humilis in Schola vestra Graetiana, Mathematicus M. Iohannes Keplerus VVirtemberg.