Latin
LECTOREM
Kepler, Mysterium cosmographicum viii
Unproofread scanNot analysed yet
LECTOREM. MIHI,LE ROPOSITVMEST ctor, hoc libello demonstrare, quòd Creator Optimus maximus, in creatione Mundi huius mobilis, &dispositione Coelorum, ad illa quinque regularia corpora, inde à Pythagora &Platone, ad nos vsque, celebratissima respexerit, atque ad illorum naturam coelorum numerum, proportiones, &motuum rationem accommodauerit. Sed antequam te ad rem ipsam venire patiar: cùm de occasione huius libelli, tum de ratione mei instituti, aliqua tecum agam: quae &ad tuum intellectum, &ad meam famam pertinere arbitratus fuero. Quo tempore Tubingae, ab hinc sexennio clarissimo viro M. Michaeli Maestlino operam dabam: motus multiplici incommoditate vsitatae de mundo opinionis, adeo delectatus sum Copernico, cuius ille in praelectionibus suis plurimam mentionem faciebat: vt non tantùm crebrò eius placita in physicis disputationibus candidatorum defenderem: sed etiam accuratam disputationem de motu primo, quòd Terrae volutione accidat, conscriberem. Iamque in eo eram, vt eidem etiam Telluri motum Solarem, vt Copernicus Mathematicis, sic ego Physicis, seu mauis, Metaphysicis rationibus ascriberem. Atque in hunc vsum partim exore Maestlini, partim meo marte, quas Copernicus in Mathesi prae Ptolemaeo habet commoditates, paulatim collegi: quo labore me facilè liberare potuisset Ioachimus Rheticus, qui singula breuiter, &perspicuè prima sua Narratione persecutus est. Interea dum illud saxum voluo, sed παρέργως, secus Theologiam: commodè accidit, vt Grętium venirem, atque ibi Georgio Stadio. p. m. succederem: vbi officij ratio me arctius his studijs obstrinxit. Ibi in explicatione principiorum Astronomiae magno mihi vsui fuerunt omnia illa, quae antea vel à Maestlino audiueram, vel ipse affectaueram. Atque vt in Virgilio, fama Mobilitatexiget, viresque acquirit eundo: sic mihi harum rerum diligens cogitatio, cogitationis vlterioris causa fuit. Donec tandem Anno, &c. 95, cùm ocium à lectionibus cuperem bene, &ex officij ratione transigere: toto animi impetu in hanc materiam incubui. Et tria potissimum erant, quorum ego causas, cur ita, non aliter essent, pertinaciter quaerebam, Numerus, Quantitas, &Motus Orbium. Vt hoc auderem effecit illa pulchra quiescentium harmonia, Solis, fixarum &inter medij, cum Deo Patre, &Filio &S. Spiritu: quam similitudinem ego in Cosmographia persequar am pliùs. Cum igitur ita haberent quiescentia, non dubitabam de mobilibus, quin se praebitura sint. Initiò rem numeris aggressus sum: &consideraui, vtrum vnus orbis alius duplum, triplum, quadruplum, aut quid tandem haberet: quantumque quilibet à quolibet in Copornico dissideret.