Latin
VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA
Kepler, Nova stereometria doliorum 103
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm itaque figurae institutae proprietas non subveniat aberrationi manuum, ut in Austria, sic ut figurae dissimiles aequipolleant similibus: dissimilibus igitur figuris quotidie provenientibus doliorum, nec capacitatis similis, non potest Virgae transversalis cubicae solitariae penes nationes caeteras tam latus esse usus, sine erroris aleà IV. Ratio metiendi quodvis dolium circularium Orbium, sine Virga divisionis Cubicae. Sed cum generalem hoc libro speculationem proposuerim, praxis etiam ad omnes alias doliorum figuras extendenda videtur, cùm ut fructum aliquem Stereometriae huius percipiant etiam natiotiones caeterae: tum etiam ut Austriaci nostri circa dolia peregrina (quae identidem vel secundo vel adverso Danubio invehuntur in Austriam, aut vino exotico plena, aut exportatura vinum Austriacum) tanto magis juventur: neve usu virgae suae, damnum vel inferant alijs, vel ipsi accipiant. Etenim Iustitiae simulachrum pingitur cum bilance, mensurarum omnium exactarum symbolo; pertinetque cura haec cirea mensurarum fidem, ad huius virtutis, suum euique tribuentis, cultum; ut, quae &salvas praestat Respublicas, &ornat, ipsa quovis sole pulchrior; ab eius amico &sereno vultu, omnes nubeculae errorum quàm longissimè dimoveantur, discutianturque Virga igitur in pararo sit, divisa in partes aequales minutissimas; cum illa in orificium dolij imissâ metire primo profunditatem ventris medij, deinde transversas longitudines, ab infusorij medio, ad imos calces utriusque orbis lignei; tertio virgam extractam siste foris ad calces orbium ligneorum acie etiam in crenas impressâ, si potest, metiens utriusque orbis lignei diametrum in altitudinem prorrectam seorsim; cui aequales ponuntur esse omnes aliae diametri unius orbis lignei, propter structurae rationes, &quia hîc non de lagenis agimus. Si tamen aliqua notabilis diversitas esset in diametris unius &eiusdem orbis lignei, orta vel ex aberratione artificis, vel ex natura ligni, quae cum venarum longitudinem praestet invariabilem, latitudinem tamen tabularum habet aurae mutationibus obnoxiam; tunc etiam transversas orbium ligneorum diametros metire. Et quia fit interdùm, ut ipsa etiam ventris medij amplitudo non ordinetur in perfectum circulum: tentet igitur accuratus mensor, (cui ad omnem curiositatem instrumenta modosque possibiles suppeditare animus est) viam aliam discendae areae, qua dolium in medio sectum esse intelligitur. Ea possit esse talis Limbo ex pergameno, aut alia materia flexili, non tamen, ut fila, ductili, circumdato medium ventrem dolij, metiarisque, quot partes virgae contineat limbus talis. Posito igitur, quod dolium in medio foris exactè sit circulare, ex numero partium harum facile per Th. I.