Latin
VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA
Kepler, Nova stereometria doliorum 104
Unproofread scanNot analysed yet
disces, quanta diameter debeat esse huius circuli: Vt si partes in ambitu invenisses 6283 cum una quinta, diameter deberet habere partes 2000. Atqui jam exploratam habes diametrum interiorem seu profunditatem ventris: aufer igitur à computata crassitiem ligni, quam potes metiri in infusorio, &pro altera tabula in dolij imo aufer tantundem: quod si diameter profunditatis invenitur aequalis huic computatae, ex ambitu exteriore, &diminutae: dolij venter exactè circularis credipotest; quia si deflectit à circulo, causa nulla est, curpotius obliquae diametri (quod tamen etiam fieri potest) quam erecta &transversa sint inaequales. Sed omnem certitudinem huius rei si fortè sit materia metienda precisiorauro, quantitatis eiusdem) disces lignis parallelis, intervallo, quantum requirit dolium, firmiter inter se coassatis, quibus omnes circumcirca diametros, si trabes binae dolium sustineant, explorare poteris. Quod si igitur deprehendantur inaequales diametri, erecta &transversa, vel alia quaecunque; tunc figura est Ellipsis: quare per Epis. ad Th. I. p. primae; diameter computata, medium erit arithmeticum inter erectam &transversam. Itaque quantò computata &diminuta longior est diametro profunditatis, tantò vicissim haec erit longior diametro transversâ. Ex cognita igitur diametro vel diametris cuiusque circuli vel Ellipsis, sic elicies aream, tam orbis lignei, quàm sectionis imaginariae per medium ventrem, per Th. II, &Episagma III, partis primae. Multiplica diametrum erectam in transversam, sive fuerint aequales, sive inaequales: eritque factus ad summam parvulorum quadratorum, quae sunt unam virgae divisionum aequalium longa &lata, contentorum in area talis orbis lignei, sicut 14 ad jj ferè Accuratius, (quod dicto Theoremate omissum hinc supple) ut numerus post quaternarium ordinatas habens Cyphras sedecim, ad dimidium numeri, quo effertur circuli circumferentia Th. I. Nam ut obiter hoc dicam à nemine adhuc demonstratum, nescio an à quoquam observatum: In omnibus figuris regularibus, circulo circumscriptis, &sic etiam in ipso circulo, quasi in figura infinitangula, usu venit, ut ipsarum perimetri, quando diameter habere ponitur partes 2, numero contineantur, qui duplus est numeri, quo continetur area figurae. Proxima tibi cognitio necessaria, est longitudinis dolij, quam non ita facile foris, vel intus metiri datur virgulà, quia curvanturtabulae, procurruntque ultra crenas orbesque ligneos, quorum etiam crassities ignoratur. Veram igitur longitudinem sic disces; quadra longitudinem transversalem, ab hoc quadrato aufer factum ex diametro orbis lignei &diametro ventris (sumpto medio arithmetico; si non fuerint omnes vnius figurae diametri aequales) residuum serva, deinde orbis lignei diametrum aufer à diametro ventris, residuum quadra, quadrati partem quartam aufer à residuo prius asservato: radix eius quod remanet, est longitudo medietatis illius, cuius orbem ligneum adhibuisti; technicè dicitur altitudo trunci. Quod si dolium est regulare, duplum erit hujus, longitudo totius dolij; sed tutius ages, repetendo processum eundem cum altera longitudine transversali, alteroque orbe ligneos quo patefiet alterius medietatis longitudo, hoc est alterius Trunci altitudo.