Latin
105.6 to 105.8
Kepler, Nova stereometria doliorum 105.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Eode verò modo agendum etiam cum altera dolii medietate si fuerit dissimilis aut inaequal Quot autem huiusmodi Cubiscorum faciant unam mensuram, non aliter disces, quàm si ex lamina ferrea vasculum oblungum, Cylindraceum exactè, &aequaliter rotundum struxeris, cum fundo optimè complanato, deinde infuso liquore unius mensurae in vas siccum, virga tua mensus fueris altitudinem quam signaverat liquor ante immissionem virgae in vasculum; mensus etiam fueris amplitudinem circuli in summo, debet enim aequalis esse imo. Nam ex amplitudine disces aream circuli, modo supradicto, ex hac &altitudine, corpus seu numerum Cubiscorum in vna mensura: quo numero si diviseris numerum Cubiscorum cuiuscunque solidi, habebis in quotiente numerum talium mensurarum, quas capit locus solidus, seu dolij seu Cupae. Atque haec est prima methodus, qua dixi colligi minus justo. Exemplum habes post Th. XXIIpartis primae. Sed continuanimus hic etiam prius inceptum. Duc igitur 13 semis in 283s. basin minorem, orbis scilicet lignei XZ, fiet Cylinder 3685 s. In hac verò proportione diametrorum, est cylinder ad Truncum, ut 361 ad 421. Ergò si 361 fit 3685s. quid 4213 sequitur 4298, tot cubiscos valet dimidium dolium: totum ergo 9596. Quod si 30 huiusmodi cubiscorum implerent unam mensuram, diviso 9596 per 30, prodiret 320 II. Al. fere, tot mensuras caperet dolium totum. II. Altera methodus, qua dolium consideratur, ut Citrium utrinque truncatum, quaeque frequentur justum pronunciat, sed aequè frequenter plus justo jam supra in Exemplo ad Th. XXII &XXVp. primae prolixè &scrupulosissime fuit tradita: nec alia repetitione est opus, nisi ut moneam, dolium illic apellari Citrium Truncatum, dolij ventrem illic esse circulum maximum per medium corpus Citrij; Orbes verò ligneos illic appellari circulos Truncantes.