Latin
VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA
Kepler, Nova stereometria doliorum 106
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde &hoc est addendum, si orbes lignei non fuerint aequales, operandum esse bis, semel per minorem orbem, ac si uterque tantus esset, iterum per maiorem, ac si uterque maior; quodque posterior calculus differens prodet à priori, eius parte dimidia hinc detracta vel inde adjectà, justum (ut in perfecta Citrij figurà constitutum iri. III. Quod si tibi scrupulositates istae nondum sufficiunt, eo quod curvatura tabularum non semper habeat figuram Circularem exactè, &si, ut est Geometricorum ingeniorum natura, non ex aliena &conficta, sed ex genuina &propria cuiusque dolij figura lubet argumentari &calculare: age, prius inquirito, qualis omninò figura sit huius curvitatis Tabularum? Quasdam igitur visu simplici dignosces, quibusdam indagandis opus tibi erit instrumento &dexteritate manuum, circaque hoc exercitium, subtilitate curiosissimà: quasdam denique &plerasque quidem, nullo ingenio discernes à perfecto circulo, propter rudem tabularum coassationem, impedimenta circulorum ligneorum &viminum, inaequalem tabularum crassitiem, &ipsarum figurarum affinitatem inter se. Quod si in oculos incurrat curvaturae tabularum in medio ventre dissimilitudo à curvatura versus extremos margines, dolium erit Truncus Fusi Hyperbolici, &quo angustius haec curvatura ventrem circumsteterit, hoc maior Hyperboles pars erit, hoc proprius etiam capacitas dolij ad capacitatem Trunci Conici accedet. Reliqua hoc instrumento expedies Cape regulam ex ferro vel orichalco, quadratam, bene politam, longitudine dolij, non flexilem suo pondere; in illa sint stili ferrei graciles &acuti ut clavi, trusatiles per longitudinem regulae, sic ut in quacunque eius parte haereant firmi non vacillantes; possint autem Cochleis à regula extrudi reducique ad illam: sint numero, cùm minimum, quinque; melius si septem; quorum medium sufficit fixum adhaerere Regulae mediae, longitudine, quae superet crassitiem omnis circuli lignei in dolijs. Statuto igitur stilo fixo in vna commissurarum, qua duae tabulae coeunt in medio dolij ventre, reliquos stilos trusatiles, binos &binos, vel si adsunt, ternos, ordina versus dolij margines, intervallo illis indulto medico &utrinque aequali; cochleisque extrude, ut omnes tangant commissuram eandem, extimi aequaliter a medio remoti, in marginibus extremis; caeteri in punctis vicinis, insinuantes se inter binos circulos ligneos, quâ datur eorum tantulum intervallum. Ita comprehensastilorum extremitatibus quina vel septena figurae puncta, cum Regula transfer in planiciem tabulae bene complanatae, factis in ea punctis totidem; ut si sint in Schemate XVIII. puncta extrema F, G, medium C, interjecta Q, S, &respondentia in parte alterà. Et ne quis scrupulus supersit, metire etiam crassitiem tabularum, tam in orificio infusiorio, quàm in marginibus; ea quanta fuerit, tanto intervallo versus interiora, ¢rum veluti curvaturae, facito puncta alia, deletis prioribus, ut interiorem curvitatem dolij, quinis vel septenis punctis in plano habeas propositam. Primùm igitur connecte puncta F, G, per rectam FG; deinde cùm CG, CF ex processus descriptione sint aequales; ex C perpendicularem duc in FG, quae sit CO, continueturque extrorium aliquousque.