Latin
VSVS TOTIVS LIBRI CIRCA DOLIA
Kepler, Nova stereometria doliorum 107
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiò per bina puncta extima, ut F, S, &respondentia ex altero latere, duc rectas, &continua illas, usque in perpendicularem CO continuatam. Quod si reliqua puncta non fuerint intra complexum harum linearum inventa omnia, vel saltem exteriora in hac ipsa linea; aut si duae hae lineae concurrerint alibi, quàm in ipsa perpendiculari CO continuatâ, ut in Y; tunc operam lusisti, certumque habes, vel dolij figuram, vel instrumentum, vel manus tuas, ad hanc subtilitatem esse ineptas. Possumus autem his duabus lineis, etsi, accuratè loquendo, secant Hyperbolen, in punctis singulae binis, uti loco contingentium; utique in dolijs, quae mihi videre contigit. Quare per Th. XXVII partis primae, diligenter metire, quae sit proportio CO (dimidiae differentiae diametrorum, ventris &orbis lignei) ad CY. Secto enim angulo OGY in aequalia, si secans transiverit per punctum C, figura ex circulo erit, pertinebitque ad methodum secundam propriè. Sed quod maximè facit ad comparationem cum caeteris, quaeritur tunc segmentum Globi FGG, deinde per Th. XXVp. primae, fit ut GO ad OC, sic numerus segmenti globi, ad numerum, qui exprimet dimidium corpus Citrij parvi: cuius proportio ad Zonam circa cylindrum HFGE docetur in Exemplo ad Th. XXII. Si verò fuerint aequales NC, CY, figura est ex Parabola: quare per Th. XIII. Epis. II. quaeritur Parabolicum Conoides ex cono aequealto: Nam area circuli cuius diameter FG, ducta in partem tertiam OC, creat