Latin
THEOREMA. III
Kepler, Nova stereometria doliorum 14
Unproofread scanNot analysed yet
Est igitur eadem altitudo Tetraedrorum ABCF, ABCL; sunt igitur aequalia. Sed ABCF est tertia pars Prismatis ABC FGH: Ergo &ABCL ejusdem tertia pars est. Similiter verò secunda Pyramidis pars ACEL, secundi Prismaris; &tertia ECDL, tertij prismatis tertiae sunt Partes: Tota igitur Pyramis totius Columnae tertia pars est; &haec illius ergò Triplum. Eodem verò modo &MNOP Cylinder, cuius bases MN &OP parallelae, aequat tres conos MNQ, vertice Q ad superioris basis planum pertingentes, &eandem basin MN habentes. Demonstratio enim analogicè applicari eadem potest, si perpendas, circulum, qui basis est Cylindri &Coni, in infinita triangula ex centro dividi, quibus totidem Prismata, totidemque partes Coni superstent, illa in axe Cylindri, hae in axe Coni convenientes.