Latin
THEOREMA V
Kepler, Nova stereometria doliorum 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA V. Superficies curva Coni Rectanguli inscripti Hemisphaerio, est semidupla Baseos, seu circuli maximi in sphaera, dimidia Baseos Coni rectanguli circa Hemisphaerium. Schema e Sphaera BDC secetur plano per centrum A, §io BC continuetur fiantque duo Coni Rectanguli, alter totus intra Hemisphaerium BDC, cujus axis recta AD, ex centro A, diametro perpendicularis: sitque BDC, basin BC &verticem Deundem habens cum Hemisphaerio; alter totus extra Hemisphaerium, stringens illud mediae suae superficiei lateribus, quae sint EG, FG, parallela ipsis BD, CD, habens verticem G, in axe prioris AD continuato, basin vero EF in plano sphaeram secante. Gum igitur BA &AD sint aequales; erunt etiam EA semidiameter basis maioris, &AD altitudo Coni exterioris aequales: Et quia EGF rectus, erit igitur EG quadrati circulo circumscripti latus, eoque equalis diametro G? . Sed EF quadratum, aequale est duobus quadratis EG &GF, aequalibus diametro BC: Ergo quadratum EF duplum est quadrati BG: circulus igitur EF duplus est circuli BC.