Latin
THEOREMA V
Kepler, Nova stereometria doliorum 15
Unproofread scanNot analysed yet
Dico etiam superficierum conicarum inter e proportionem esse duplam, &minoris conicae curvae superficiei proportionem ad aream basis BC esse semiduplam. Nam per ea quae dicta sunt Theor. I I. rectangulum sub semidiametro AB, &circumferentia tota BC, duplum est areae circuli BC. Eodem verò modo, eademque demonstrationis vi, rectangulum sub tota BD &tota circumferentia BC, est duplum conicae curvae superficiei BDC. Quare vt AB ad BD, sic superficies plana circuli BC, ad curvam Coni BDC. Sed proportio AB ad BD est semidupla, quia quadratorum proportio est dupla; ergo &superficierum dictarum proportio est semidupla. Et quia sunt Coni similes; vt igitur basis BC plana ad Curvam BDC: sic plana EF ad curvam EGC, &permutatim, vt basis ad basin, ita conica ad conicam curvam: duplâ verò est proportio inter bases; duplaigitur &inter conicas curvas, VI.