Latin
THEOREMA X
Kepler, Nova stereometria doliorum 18
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem tota Cylindrica NLaequalis toti Sphaericae GB, per IX. Ergo &pars Cylindricae KOLPST parti Sphaeri cae in segmento GRerit aequalis. THEOREMA XI. Corpus Cylindri est ad corpus Sphaerae, quam stringit, in proportione sesquialtera. Corpus enim Sphaerae ad Analogiam eorum quae dicta sunt Theor II. potestate in se continet infinitos veluti conos, verticibus in centro sphaerae coeuntes, basibus, quarum vicem sustinent puncta, in superficie stantibus. Sit igitur in schemate II. BG Sphaera. A centrum, coni AB, AG &similes infiniti, ijque minimi, id est, quorum Bases sint puncta B. G. vertex omnium communis A. Fiat novum Schema, in quo extendatur curva superficies sphaerae in planum circulare, cuius diameter sit BC, dupla ad diametrum Sphaerae BG, quia Circulorum proportio est quadrupla per VI praemissum: &fiat circulus ex BC, ex cuius medio puncto H, surgat perpendicularis HD aequalis semidiametro AB. Sit autem Conus BDC, basi BC, vertice D; Conus iste aequale corpus habebit corpori Sphaerae BG. Omnium enim conorum AB, AG, infinitorum in sphaera, bases B. G. minimae, cum sphaerica superficie ipsa in qua insunt, in planum circulum BC extensae &juxta invierm ordinatae sunt, es proeo quod erant in Sphaera Goni recti ABB, AGG, facti sunt hic coni scaleni DCC, DBB, excepto medio DHH, qui manet rectus, habentque omnes eandem altitudinem DH, &bases aequales, quippe minimas, omnes igitur &inter se &conis rectis in Sphaera aequales sunt; &totus conus BDC ex omnibus compositus, aequalis erit toti sphaerae BG ex omnibus compositae. Ductâ igitur areâ circuli BC in semidiametrum HD, creatur Cylinder AICB, cuius corpus est coni BCD triplum, per IV: Est verò cylindri Schema VIII. sphaeram stringentis duplum, quia basin BC habet, basis KL quadruplam, altitudinem verò HD, altitudinis BG dimidiam. Duo enim AICB cylindri invicem impositi, efficerent altitudinem aequalem ipsi BG altitudini cylindri KLB, essentque illius quadruplum, propter basin BG quadrumplam baseos KL: vnus igitur AICB est cylindri KLB duplum: erat verò triplum coni BDC, id est corporis Sphaerae BG, aequalis cono BDC. Ergo diviso cylindro AICB in S: dimidium huius, scilicet 3, venit Cylindro KLB; tertia Cylinder igitur KIB, ad verò pars de 6, scilicet 2, venit sphaerae GB. sphaeram suam GB, est vt 3. ad 2. quae est proportio sesquialtera. Potest idem etiam per IX. probari, si fingamus Cylindrum secari in infinita prismata, in axe cylindri coeuntia; pro basibus verò, quas habent prismata, quadrangulis, habentia lineas rectas aequales axi; quae bases prismatum omnes juxta invicem ordinentur in curva Cylindri superficie, vt supra Theor. II. de circumferentia circuli similia sumus imaginati.