Latin
THEOREMA X
Kepler, Nova stereometria doliorum 19
Unproofread scanNot analysed yet
In illo enim Schemate II. sit circulus BG vtraque basis Cylindri: &circumferentia BG, repraesentet curvam Cylindri superficiem, punctum verò A repraesentet axem Cylindri, aequalem ipsi BG diametro, &extendatur curva superficies Cylindri in planum, sitque BC, quae repraesentet rectangulum, cuius longitudo BC, latitudo BG; &connectatur axis Cylindri AA, cum recta CC ipsi parallela, rectangulo AACC: vt sit Prisma AABBCC, aequale corpori Cylindri. Erunt enim omnium Cylindri Prismatum minimorum bases rectangulae minimae (hoc est lineae) juxta invicem ordinatae in superficie rectangula BC, &Prismata in Cylindro recta, fient hic scalena, omnium tamen acies pertingent ad communis altitudinis BA terminum AA erunt igitur aequealta &invicem &cum rectis Prismatibus ipsius cylindri. Ducto igitur rectangulo BBCC in altitudinem BA, creabitur Parallelepipedum, cujus corpus est duplum corporis prismatis AABBCC, duplum igitur corporis cylindri. At supra etiam ducebatur circulus aequalis rectangulo BBCC superficiei curvę cylindri (se quadruplus circuli maximi, per VI) in altitudinem aequalem ipsi BA semidiametro, &creabatur triplum coni, aequalis Sphaerae. Idem ergo est triplumsphaerae &duplum cylindri: Ergo vt supra, Cylindri ad sphaeram proportio est sesquialtera.