Latin
THEOREMA
Kepler, Nova stereometria doliorum 22
Unproofread scanNot analysed yet
lineas rectas ostendit, comparabiles inter se diversarum sectionum: sic etiam soliditati segmentorum assignare possumus non tantum Conos aequales vt Th. XIV, sed etiam plana aequiualentia, seu proportionis ejusdem, &comparabilia inter se diversarum sectionum: quam demonstrationem, licet difficilioris captus, addo, quia à Geometris prioribus tentata non est. Quaeruntur tria plana quae habeant inter se proportionem eam quam duo segmenta Globi inter se &ad totum. Sint segmenta HKD, HLD. Ergo centro H vel K, termino segmenti in plano circuli HDK, distantia HI vel KI, scribatur arcus circuli IS, secans HDK in S, &ab S, per A, ducatur diameter, eumque ad rectos secet recta ex K, quae sit KT, sectio R. Hoc facto fiant rectangula tria, primum sub AD semidiametro &DLaltitudine seu diametro globi totius, quod reSic praesentet soliditatem totius globi: secundum sub AD semidiametro &DI altitudine segmenti, quod repraesentabit soliditatem sectoris sphaerae HAKD: tertium ex Al (altitudine coni HKA) in RS, quod dico repraesentare in eadem proportione conum HIRA solidum: itaque sicut conus HIKA ablatus à sectore HAKD, relinquit segmentum HIKD; sic etiam tertium rectangulum ablatum à secundo, relinquet planum aequevalens in eadem proportione segmento sphaerae HIRD. Quod si segmentum sit majus Hemisphaerio se. HKL; pro DI, fumenda est IL, in secundi rectanguliformatione, &ad id est addendum rectangulum sub AI, RS, constitueturque planum aequevalens segmento HIKI maiori. Demonstratio. Primùm inter lineas DI, IL, &DL, est proportio segmentorum superficiei &totius, per VIII. Ergo etiam inter rectangula, ductis his lineis in eandem semidiametrum AD, erit eadem proportio sed lectorum HAKD, HAKL, &globi totius est eadem inter se mutuò proportio, quae superficierum HDK, KLH, &totius. Ergo &inter facta rectangula est proportio sectorum HARD, &HAKL.