Latin
THEOREMA
Kepler, Nova stereometria doliorum 23
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde AD altitudo ducta in basin circularem, aequalem superficiei segmenti HDK, cuius semidiameter KD per VII,) creat Cylindrum, triplum coni aequalis sectori HDRC; &AIaltitudo ducta in basin Hk circularem cuius semidiameter KI, creat itidem triplum coni HIKA. At vt circulus radio KD, ad circulum radio KI vel KS; sic etiam quadratum KD ad quadratum KS: vt verò quadratum KD ad quadratum KS, sic DI recta ad SR, per VII. Ergo proportio basium circularium, per KD &RS descriptarum, est etiam proportio linearum DI, SR. Sed proportio conorum est composita ex proportione altitudinum &proportione basium; vt habet Archimedes, XI. Sphaeroideon. Ergo proportio HDKA, sectoris &HIKA, coni in eo, est composita ex proportione AD ad AI, &DI ad SR. Est autem etiam rectangulorum proportio composita ex proportione laterum correspondentium. Quare proportio HDKA sectoris, &HIKA coni in eo, est eadem, quae rectangulorum sub AD, DI, &sub AI, SR. Ac proinde ipsa sunt ad mutuam eorum differentiam, vt sector HDKA &conus in eo HIKA, ad mutuam eorum differentiam, scilicet ad HIKA segmentum. Haec methodus concernit potissimùm conum HIKA, qui est communis differentia, qua segmenta differunt à suis sectoribus, quem conum interdum operae precium est notum habere. Episagma comparativum. Sic segmenta Conoidis parabolici sunt inter se in proportione, quae est inter quadrata axium. Arcli sphaeroid. XXVI. Corollarium 1. Segmenta segmentorum Sphaerae easdem habent leges quod corpora attinet, quae supra fuerunt ejusdem generis segmentorum superficiei, in corollario ad VII. Corollarium Zona sphaerae &sphaeroidis, seu corpus annulare, contentum parte superficiei sphaerae vel sphaeroidis mediâ, quae Zona dicitur, &superficie cylindrica intus, haec inquam sic investigatur. A sphaera vel sphaeroide auferuntur bina segmenta aequalia, &Cylinder Zonae aequealtus, basibus ijsdem cum segmentis ablatis; remanetque corpus Zonae. Quod si Zona non sit media globi vel sphaeroidis, sed inclinata ad polum seu verticem, auferuntur segmenta inaequalia, &truncus coni, vt remaneat talis Zona In telligitur autem Zona, cui circumcirca sit aequabilis latitudo &sub quasit tectus Truncus conicus parallelarum basium, cujus dimensiones jam in proximo theoremate sequentur.