Latin
DE FIGVRARVM NVMERO
Kepler, Nova stereometria doliorum 36
Unproofread scanNot analysed yet
Dictum est, in hac forma sectionis, segmenta Ellipseos non semper esse inaequalia. Cùm ergò haec axi perpendicularis per centrum figurae R transit, quam axem vel diamerrum rectam &breviorem appellant, tunc figurae dimidium, circa hanc ERK circum actum, sic vt manente E, vertex C per Itraducatur, creat alteram speciem Sphaeroidis lati, cuius vertices in E, K, circulus amplissimus CRI, de quo itidem Archimedes Huc vsque recensere &distinguere figuras solidas suffecisset ad Dolia vinaria. At cum praedixerim, me in hac speculatione paulò longius vltra libelli hujus metas prospicere; adjungam cognationis causa etiam reliquas solidorum species. Succedat igitur in praesenti Schemate XIII. pro axe CI alia quaecunque diameter OS, &in ea statuatur axis geneseos. Hîc Ellipsis quidem secatur per centrum R, in duas medietates simiSchema XIII. les, quarum vtralibet circumducta circa OR manentem, creat formam Pyri, quae iure cognationis postulat adiungi Malis &Cotoneis &Prunis, vt constet his bellariis sua integritas. At reliquae duae figurae se cantur in partes dissimiles inter se, vtrasque infinitas, sed in Hyperbola obtusangula casus duo sunt: Nam aut secatur angulus obsus ab electa diametro in duas partes acutas, aut vna sola pars est acura, altera obtusa vel recta Partes igitur figurarum, excepto casu vltimo, circumductae creant figuras, quae ad oculum nihil differunt à Crateribus &Ceratoidibus, Numeris 6. 7. 9. 30. insignitis; etsi reipsa diversae sunt, ob axis CI circumvolutionem, hic conicam illic cylindricam, totiusque hic partis generantis obliquitatem. In obtusa verò sectione anguli obtusi Hyperboles, pars maior figurae circa talem diametrum circumducta addit vnam speciem, veriùs non speciem. Nam &deorsum &extorsum infinita est (nisi, vt in omnibus talibus, superficie conica vel cylindrica, quae oritur ductu rectae, finem ei statuas (caretque Vertice, sed eius loco, est in medio in vmbilicum depressa, circà ascendit sursum leniter, idque sine termino. Pro diametro OS sumatur ei parallela BD, quae in Ellipsi non habet separatam considerationem à parallela lineae contingentis, quippe omni diametro respondet sua parallela contingens figuram. Restat vt illam paallelam applicemus reliquis duabus figuris; sit igitur vel extra figuram vel intra. Extra esse in Parabola &Hyperbola non potest, cum omnes diametri parallelae figuram continuatam intrent. Ducatur igitur aliqua diametro OS parallela, intra figuras has duas. Rursum autem in Parabola linea quae est diametro parallela, ipsa quoque est diameter, nihil hinc gignitur novi, In Hyperbola sola casus iste locum &considerationem separatam habet: quam cum diameter OS in duas dissimiles secuerit partes, jam haec Parallela ipsi OS vel in minori eius parte ducitur, vel in maiori.