Latin
DE FIGVRARVM NVMERO
Kepler, Nova stereometria doliorum 37
Unproofread scanNot analysed yet
Ducatur in minori &sit BD, secat igitur &ipsa figuram in partes magis adhuc dissimiles, quarum maior creat aliquid Craterum Numero 7. simile, aut infiniti Numero 30. minor simile Ceratoidum, Numero j0. Ducatur jam in maiori parte OQ, aliqua ipsi OS diametro parallela; quod in Hyperbolis acutangulis habet casus quinque. Nam aut inter diametrum dividentem &verticem primarium ducitur, vt inter C. O. aut per ipsum verticem primarium C, aut inter vertices duos, primarium C, &positionis A, aut vltra verticem positionis A Sed in obtusangulis Hyperbolis vertex positionis non datur. In vno quolibet casu secatur figura in duas dissimiles partes. Species igitur nascuntur tredecim, quarum quatuor sunt similes Craterum, Numero 7. tres similes figurae cavae Numero 30. quatuor similes Ceratoidum Numero 10. quippe acurae: duae residuae sunt rotundatae in vertice, similes Conoidi Hyperbolico, numero 2. vna quidem, quae est à parte maiore Hyperboles vel acutangulae, vel si obtusangula, convenienti diametro divisae, vt dictum (debet enim illa secare angulum Hyperboles obtusum in duas partes acutas) similis est obtusangulo, quae verò à parte minore, similis acutangulo Conoidi. Vitima linea sit, Contingens sectionem, extra tamen verticem primarium C, vt EF. circa quam si circumagantur figurae Parabole &Fyperbole, duas gignunt species infinitas, similes ijs quae sunt numero . 38. minus tamen ordinatas, infinitas enim se extendit in transversum. Ellipsis verò circa hanc EF circumducta gignit annulum strictum conniventem, cognatum illi Numero 37. quem imaginaberis in Schemate XI. quinque modorum circumactus, apud numerum II. sed pro circulis sectionum concipe Ellipses ad mutuum contactum aequaliter inclinatas. Contingentibus accenseri posset Asymptotos, est enim quasi contingens sectionem in puncto infinitùm distanti: &hic consideratur nova species, quasi media inter annulares laxas &strictas. Sit pro contingenti, eius parallela, &sit primum extra figuram, &circa hanc velut axem circumagantur figurae; quatuor fiunt solidorum annulorum species, ex Parabola &Hyperbola infiniti in transversum, quorum dorsum in Parabolico semper circulariter eminet, in Hyperbolico 52. quidam eminens dorsum habent, alii extrorsum fiunt altiores, quam quo 53. loco sunt angustissimi, non multum absimiles figurae numero jg. Ex Ellipsi verò circa GH circumactâ fit annulus finitus connivens, ex altera 54. parte amplior, in forma ferè Tiarae seu Globi Turcici, si dempseris ei apicem. Hanc etiam imaginare apud primam formam circumactus, vt tamen pro circulis sectionum concipias Ellipses ad se mutuò aequaliter inclinatas. ParlParallela Contingenti si fuerit intra figuram, vt LK, secans eam in partes duas, multae fiunt pecies, quia etiam casus multi.