Latin
DE FIGVRARVM NVMERO
Kepler, Nova stereometria doliorum 40
Unproofread scanNot analysed yet
Girca has igitur singulas exerceant se Geometrae, exemplo Archimedis; qui ex hisce, quatuor solas, &quintam, Globum ipsum, consideravit: vit: non quòd vtilissimae aut communissimae essent, quid enim hic habet Conoide parabolicum prae Annulo, Malo, Pyro, Pruno, Nucleo sed quod simplicissimae, &proximae globo &ingenio se praeberent. Nos in praesens illas tantum contemplabimur, per quas accessus patet ad Fusa Hyperbolica, quorum Trunci sunt nostratia dolia: subijciam igitur de ijs theoremata sequentia.