Latin
DE FIGVRARVM NVMERO
Kepler, Nova stereometria doliorum 38
Unproofread scanNot analysed yet
Vel enim LK non secat axem intra figuram, vel eum secat. Et si secat, tum vel transit verticem primarium C, vel eum intercipit, excludens verticem positionis circa O, qui ad erectionem figurae secundum EF sequitur; si tamen aliquis datur; nam in Hyperbola obtusangula, si LK vel FE cum Asymptoto contraria RB, fecerit obtusum angulum versus figuram, Vertex nullus est: Vel per hunc positionis verticem transit: vel etiam hunc in parte resecta includit. Casus recensui quinque &omnes in omnibus tribus figuris locum habent; sectiones ergo quindecim, &bina in singulis figurae segmenta. Sed in Hyperbola tria majora trium primorum casuum duplicia, respectu effectus; aut enim deorsum excurrit infinitas ibi, vt in Parabola, aut sursum, Solidorum ergo species hinc sunt tinginta tres, quarum tredecem infinitae in transversum, &ex his novem vtrinque in vmbilicum excavatae, (quarum 6 cum eminenti labro circulari, vt Crateres Numero 7, sed in hoc diversi, quod aequiparantur monti etiam subtus excavato; 3. verò sine eminenti labro, quarum non est finita altitudo, similes figurae Numero 39.) duae acu minatae, Geratoides ut Numero 10 &duae bene rotundato vertice, Conoides, ut Numero 2; quando scilicet linea, circa quam est circumagenda figura, per verticem transit positionis, ubi is datur. Harum tredecim, quinque sunt Parabolicae, octo Hyperbolicae. Reliquae viginti sunt finitae, &altera parte crassiores, reliqua tenuiores. Ex ijs enim quindecim quinae ex figuris singulis species sunt in acumen desinentes, novem quidem vtrinque, ternae ex figuris singulis, quos Nucleos appellemus: tres verò, singulę ex figuris singulis, à parte crassiori bene rotundatae, affines ideò Sphaeroidi lato; quas Fragis aut Nuci Pineae comparare possumus: tres denique, singulae rursum ex figuris singulis, à parte crassiori cavae, à tenuiori acutae, in modum folliculi Vesicariae, quam Germani Cerasa Iudaica dictitant, occultè signantes glandem penis cum praeputio. Quinque verò vltimae sunt Pyrorum species a parte majori Ellipseos, quinque dictis casibus sectionis hujus, generatae cavae omnes, tres vtraque parte, duae alterâ solum, parte verò reliqua tenui una rotundata, &Sphaeroidi similis; vna acuta, ferè concidens cum Vesicaria, ex Ellipseos parte minori nata. Summa Octuaginta septem, quibus additae figurae quinque ex circulo, veluti capita familiarum, efficiunt formas nonaginta &duas. Tot igitur sunt genera figurarum Solidarum à sectionibus conicis in circulum actis resultantium; vtjam segmenta singula rum, aut composita à segmentis, seorsim non numerentur. Verbi causa, patina stannea constat plerunque tribus superficiebus, in fundo, segmento Sphaerae circùm, cratere Parabolico, limbus verò est ex superficie coni valde obtusi, aut etiam Zona Globi obliqua. Etsi verò complurium dimensiones artificiosae in idem recidunt; non sunt tamen ignoranda Geometrae discrimina generationis tam multiplicia, ne incautus, circa nonnullarum specialium generalem considerationem, pertrahatur in insidias inexplicabiles.