Latin
THEOREMA XX
Kepler, Nova stereometria doliorum 42
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA XX. Zona Mali componitur ex Zona globi, &segmento recto cylindri, cuius segmenti basis est segmentum, quod deficit in figura, quae gignit Malum, altitudo vero, aequalis circulo, quem centrum segmenti maioris describit. Demonstratio. Explicetur corpus Mali ijsdem legibus in Cylindricum segmentum, quibus Archimedes Theor. II. explicauit circuli aream in triangulum rectangulum; &sit AD semidiameter cirSchema XIV. culi maximi in corpore Mali, ex cuius puncto D, erigatur DS, ejus circuli maximi longitudo in rectum extensa, quae concipiatur in superficie cylindrica. Nam linea MN est veluti communis acies, ad quam terminantur omnia segmenta solida circularia. Extensâ verò maximi circuli circumferentia in rectum DS, segmenta illa solida circularia simul extenduntur, &fiunt Elliptica MSN, praeterquàm primum MDN. Sed clarius elucescet vis huius transformationis in sequentibus. Secetur area MDNlineis parallelis ipsi MN in aliquot segmenta aequelata minima, quasi linearia, &connectantur A. Spuncta, &in lineam AS, ex AD diametri punctis, per sectiones areae factis, ducantur perpendiculares FG, OL. sit autem F centrum, &quae ex F perpendicularis, secet AS in G, &per Gducatur ipsi FD parallela GT. Sit denique O punctum medium sectionis IK, &ex illo perpendicularis OL, secans AS in L, &per L ducatur ipsi OD parallela OLR. Cùm igitur figura circa MN circumagitur, nihil ferè creat areola MN, quia minimùm movetur; at eius parallela per F, jam movetur in circulum, longitudine FG, linea per O, in circulum longitudine OL, &sic omnes: &partes corporis cylindracei, per FG, OL signatae, sunt aequales cylindraceis illis veluti tunicis in Globo, quas gignunt lineae in circumactu figurae MDN circa MN: per XVI. Theor. Tota igitur figura, scilicet Cylindri prisma MNDS, constans ex omnium tunicarum corporibus, in rectum extensis, aequalis est toti corpori Mali, ex tunicis constanti. Amplius, cylindraceum corpus super basi IMNK usque in L, cylinidro secto per planitiem, inqua sunt OL &KI lineae, erit aequale cylindraceo Mali, cui dempta est zona exterior. Et igitur Particula cylindri, resecta per hoc planum, scilicet LSDO, erit aequalis Zonae Mali.