Latin
THEOREMA XX
Kepler, Nova stereometria doliorum 43
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem GT sit aequalis ipsi FD, &sit semidiameter illius globi cuius maximus circulus est MIKN, &TS sit longitudo illius circuli maxi mi (quia ut AD ad DS, sic GT ad TS Prisma cylindri supra GT vsque in S, e rit aequale Globo: Et pars GVL similiter erit aequalis cylindraceo corpori globi FD, per circum actum lineae IK ad FO rectae, descripti. Et igitur particula cylindri LSTV reliqua, erit aequalis zonae globi hujus, cuius sectio est segmentum KDI. Sed ODSL componitur ex VTSL, &ex ODTV, segmento cylindraceo, cuius basis IKD segmentum, &FG altitudo, aequalis circulo, quem F centrum segmenti maioris MIKN describit, si figura circa MN circumagatur. Ergo etiam horum aequalia sic sunt; scilicet, vt zona Mali componatur ex Zona Globi ab eodem segmento descripta, &ex dicto segmento cylindraceo, Corollarium &Praxis stereometrica. Malum mensuri, sic agemus. Datam esse oportet longitudinem MN deficientis segmenti apud A, in proportione ad diametrum circuli seu semidiametrum FD. ex qua datur sector MEN ad IIK, per Coroll. ad ThII. Nam si dimidia MN, hoc est IO, explicetur numero, qualium FD est 100000, MN erit sinus rectus arcus DI; quo dato, datur &OF sinus complementi, &OD altitudo segmenti deficientis, seu sagitta aut sinus versus in tabula sinuum. Multiplicato igitur FO in IO, prodit area trianguli: K, qua ablata à sectore r relinonitur segmentum IX, quod duc in circumferentiam semidiametri AF, per Th. praesens, &creabis segmentum cylindri, super basi, segmento circuli, &altitudine FG; quae est pars vna Mali, pars scilicet Zonae Mali: aufer autem duplum segmenti circuli ab area circuli, restabit segmentum circuli inter IK &MN; quod duc in eandem cir: &creabis cylindraceum Mali; cumferentiam circuli per AB descripti quae est pars altera. Et quia scitur K, scitur igitur &IM. Quaero ergò segmentumglobi KM, cuius baseos diameter IM, per Th. XIV; eandem verò basin duc in altitudinem MN, Creabisque cylindrum sub hoc globi segmento, per Th. III. cui adde duo segmenta globi inventa, conflabisque cylindraceum globi, inter IK, MN; id aufer à corpore globi noto, per Th. XIII, restabitque zona globi, cuius sectio KD; quae est pars tertia Mali, pars scilicet altera zonae Mali; tribus vero partibus compositis, totum repraesentatur corpus Mali. Corollarium Sic zona Cotonei, &zona Cucurbitae sessilis, componuntur ex zonis, illa Sphaeroidis longi, haec sphaeroidis lati, &ex cylindri pressi seu Elliptici segmentis, illa ex planiori, haec ex dorsuali: quorum segmentorum bases, sunt Ellipseos segmenta, deficientia in figuris, quae cotoneum &sessilem cucurbitam creaverant: altitudines verò aequales circumferentijs in longum extensis, quas centra figurarum in circumactu describunt.