Latin
THEOREMA XXI
Kepler, Nova stereometria doliorum 44
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA XXI. Corpus Citrij est differentia inter zonam Globi &dictum segmentum Cylindri. Demonstratio. Nam eodem modo, vt prius, cum figura (superius in Schemate X, Numero V. CDB circa CAB) hic verò in Schemate XIV. ILK circa IOK circumagitur: segmentum areolae in ipsam IOK terminans, ferè nihil creat, quia penè nihil movetur: at partes remotiores, iam moventur per longitudinem circumferentiarum suarum, donec vltima D, vel ei respondens R. moveatur in longitudinem RS, quanta est circumferentia circuli amplissimi per corpus Citrij: ex quibus elementis conficitur, vt corpus Gitrij CDBE, in Schemate XI.) sit hic in Schemate XIV. aequale segmento cylindri LRS. At cùm AD dupla sit ipsius FO, id est GV, erit &OL, dupla ipsius CZ. Corpus igitur ODRL rectum, duplum ipsius VTRI; parsigitur ODTV, aequalis parti VTKL. Sed RLS est differentia inter LSTR, &LRTV, quorum illud aequale Zonae Globi, hoc aequale segmento Cylindri VDTV. Patet igitur propositum. Corollarium &Praxis. Oportet esse datam longitudinem axis Citrij, &diametri circuli maximi per corpus medium. Multiplicato igitur axe in seipsum, &facto diviso per diametrum huius circuli maximi in corpore Citrij, prodit aliquid adijciendum diametro Citrij: vt hoc aggregatum est ad diametrum circuli 200000, sic axis ad sinum segmenti quod ereat cierium Sic &diameter Citrij ad sinum versum. Ex eo simins, sed tamen brevior, est calculus vna operatione, quàm prius. Non indigemus enim cylindraceo Mali: sed invento primum segmento VTKO, deinde Zonâ Globi LSTV, aufertur illud ab hac, &restat LSR corpus Citrij. Corollarium 11. Sic corpus Olivae vel Fruni Elliptici, est differentia inter Zonam Sphaeroidis illic longi, hic lati, &inter dictum segmentum Cylindri Elliptici.