Latin
55.5 to 55.6
Kepler, Nova stereometria doliorum 55.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
praecedens) ipsi OF: quemadmodum etiam YO propior est ipsi OF, quàm CO ipsi OF. Hic sumus usi Theoremate antecedenti, quod nondum habet demonstrationem legitimam. Sed valet eadem methodus etiam tunc, si pro segmento FSCG, &citrio, Conos FCG substituamus. Conus enim à linea CF circa FO factus, ad Conum à linea eadem FC, circa confactum, proportionem habet eam, quam con ad OF. Iam verò figura plana, quae continetur Hyperbola FRC &rectà FC, creans excessum Conoidis &Fusi, supra illorum Conos, latior est versus C, quia ibi Hyperbola est curvior; angustior versus F, ubi Hyperbola paulatim degenerat in rectum. Rursum igitur Conis hisce non adijciuntur proportionalia; plus enim accedit Cono Fusi, ut fiat Fusum in sua proportione, quam Cono Conoidis, ut fiat Conoides: majus igitur est corpus Fusi, respectu Coniodis, quam CO respectu OF, id est, minor &aequalitati propior est minoris (Fusi) ad majus (Conoides) proportio.