Latin
THEOREMA XXVI
Kepler, Nova stereometria doliorum 56
Unproofread scanNot analysed yet
Iam etiam de VO ad OX demonstrandum, quod haec proportio minor sit proportione Fusi dimidij ad Conoides, Est autem demonstratio propria Hyperboles, cùm Parabola careat Asymptotis. Rursum igitur ut prius, figura contenta tribus rectis FX, XV, VC, &Hyperbolâ CRF, latior est versus V, quàm versus X: corpus igitur seu matrix, in qua latet Conoides, crassior est in vertice V, quàm ad basin XZ; vicissim matrix, in qua latet Fusum, est tenuior ad verticem FX, quam ad basin circa VC:plus igitur accedit Cono, cujus axis XV, in sua proportione, quàm Cono cujus axis VO, in sua. Maior igitur ille Conus est, respectu huius, quàm Fusum respectu OX, minor igitur proportio VO ad OX, &aequalitati propior, quàm dimidij Fusi ad Conoides Cùm autem inter proportiones, CO ad OF, &VO ad CX, infinitae aliae sint proportiones intermediae, non vnasola quae est YO ad OF: non igitur necessaria, sed verisimilis saltem est collectio in tertia figura argumentationis, affirmatoria ex puris particularibus. Analogia. Cogita num in Globi quidem segmentis semper valeat proportio Conorum inscriptorum: in Sphaeroidis verò, jam Coni illi, qui genuinam habent proportionem solidorum (puta hîc Pruni ad Sphaeroidis lati, aut Olivae, ad longi segmentum) alter verticem alter baseos extremum supra verticem Ellipsis proferant, intra contingentem tamen; in Parabolico Conoide, haec ipsa contingens creet Gonos proportionis quaesitae, sic ut altitudo Coni unius, sit praecisè dupla altitudinis segmenti Conoidis; in Conoide denique Hyperbolico, Vertex &Basis Conorum horum, excurrant supra contingentem, versus figurae centrum. Magna quidem &prope demonstrativa vis est huius Analogiae. Neque tamen sufficit hoc habere demonstratum, oportet etiam ipsissima puncta indicare, inter contingentes &Verticem Ellipsis, aut Centrum Hyperboles.