Latin
THEOREMA XXVII
Kepler, Nova stereometria doliorum 58
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui DN est ad DA, ut CB, ad BA, &ut CN ad NA. Circuli igitur arcus secatlatus, in quo continuato centrum habet, in proportione laterum AB, BC. Corollarium &Analogia. Hyperbolae igitur in hoc triangulo possunt esse infinitae, quarum obtusissima, ut loquar analogicè, est BC, cuius vertex V, ¢rum F, in ipsum C, angulum Asymptôton coincidunt; ipsaque sectio planè in duas rectas degenerat (cono sc. per verticem secto) acutissima verò Hyperbolarum in hoc triangulo, est analogicè ipsa Parabola, cuius vertex in O bisectione, centrum F in infinita distantia. Quod si CV sit pars tertia de CA, aequales fient CF, CV; si CV minor, superat CV, sin major, superat CF. Sic Ellipses rectae BI, inter ON transeunt infinitae, quarum acutissima in vertice, est analogicè ipsa Parabole BO. cuius O vertex, D centrum in infinito intervallo, obtusissima verò harum Ellipseon in vertice, est BN circulus A quo incipiunt Ellipses tranversae rursum infinitae, quarum acutissima circa verticem (impropriè dictum, cum sit venter est circulus ipse ON, ex eo obtusiores BE, semper, donec tandem evanescant in meram rectam BA, verticem inproprium E, ¢rum D, in ipso A puncto, verticem verò propriè dictum in B habentem, &obtusissimam circa A, quippe mere rectam. Quod si AE sit pars tertia de CA, aequales fient EA, AD; si verò EA minor, superat ipsam AD, sin major, superatur ab illa. Corollarium 11. Hinc, nimirum ex contingentibus, facile fit judicium de specie Truncati. Nam si duae truncatum contingentes in punctis circumferentiarum truncantium, in Schemate XVIII. in G F. rectae FXY, GY; mutuam sectionem Y fecerinttalem, ut YC sit aequa ipsi CO dimidiae differentiae circulorum, medij &truncantis: erit Fusi Parabolici truncus, sin CY minor, Truncus erit Hyperbolico Fuso, sin major, ex Prunorum primò, dein ex Citriorum (si fuerit YF ad FO, sic ut YG ad CO) denique ex Olivarum Ellipticarum genere: ut si sit CY dupla ipsius CO. THEOR. XXVIII. Si quatuor species sectionum Conicarum, Circulus, Ellipses, Parabola, Hyperbolae, sese in communi vertice contingunt, praetereaque in duobus alijs punctis, aequaliter à vertice remotis, concurrunt; omnes in iis duobus punctis secantur ab omnibus, &circumferentia circuli intra sectiones est exterius, continetque Ellipticas, hae Parabolicam intimae sunt Hyperbolicae, &ex iis interiores, quae obtusiores, eaedemque suis Asymptotis propiores. Cùm enim ponantur sectiones diversae speciei, &dissimiles etiam unius speciei, non poterunt igitur habere partes easdem; sed aut contingent se mutuò in vnico puncto, aut secabunt sese mutuò, arcus verò inter puncta interjecti distabunt ab invicem toti à totis, per XXIV. quarti Apollonij.