Latin
THEOREMA XXVII
Kepler, Nova stereometria doliorum 57
Unproofread scanNot analysed yet
I; inter NA punctum E: tangant autem se in vicem, &rectam BC, in puncto B, variae sectiones Conicae, quarum vertices sint hoc ordine, V. O. I. N. E: dico BV esse Hyperbolas, BO Parabolen, BI Elliples rectas, BN circulum, BE Ellipses transversas, Primò de BO. Cùm igitur sectionem Conicam BO, cuius axis seu diameter CA, vertex O, tangat recta BC in B, conveniens cum diametro extra sectionem in C, sitque à tactu B, ad diametrum ordinatim amplicata BA, quippe per pendicularis axi CA; &cùm sit CO, aequalis ipsi OA: quare BO erit Parabole, per 37. Imi Apoll. conversam. Secundò de BV. Manentibus caeteris, cùm sit V vertex, &CV minor dimidio ipsius CA, dupla igitur ipsius ev auferatur à CA, &fiat ut residuum hoc ad CV, sic CV ad CF in partes exteriores. Cùm igitur, quod ex Cr &residuo dicto, aequet quadratum ipsius Cv: addantur utrique communia quadratum à CF, &bina rectangula VF: ut ex vna parte confletur rectangulum CFA; ex altera parte quadratum ab FV: quae cùm sint aequalia; quare per 37. I. Apollon. conversam, sectio BV erit Hyperbole, cuius centrum F Tertiò de BI, BN, &BE. Manentibus superioribus, cum sint I. N. E. vertices, &IA, NA, EA minores quàm dimidium ipsius CA: duplae igitur ipsarum IA, &c: auferantur à CA; fiantque ut residua haec ad IA &c: sic haec ad AD, in partes interiores: de reliquo demonstrabitur eadem methodo, ut priùs, quadrata ab FI &c. aequalia esse rectangulis CDA. ac proinde per eandem Apollonij conversam, sectiones Gonicae BI, BN, BE erunt finitae, quarum centra D intra figuras, eoque Ellipses, aut circulus. Quartò de BN, praesuppositis quae iam tertio loco de ea sunt demonstrata; cùm insuper AN sit ad NC, ut AB ad BC, quae est proportio unica in vno quolibet triangulo, cùm Hyperbolae &Ellipses varias habeant proportiones, Parabole unicam quidem, sed proportionem aequalitatis: non poterit igitur BN esse ulla alia sectionum conicarum, praeterquam circulus. Etsanè ita fit in circulo. Sit enim BN circulus, eiusque centrum F, quod connectatur cum puncto B contactus; erit ergo CBD rectus, sed &CAB rectus erat; ergo ut CA ad DB, sic DB, hoc est DN ad DA.