Latin
THEOREMA I
Kepler, Nova stereometria doliorum 63-2
Unproofread scanNot analysed yet
sit AICO Rectangulum, quod hic est quadratum, linea diagonios AC, repraesentans Virgam mensoriam ab infusorio Orificio A, ad orbis liAgnei IC, calcem C, transversim descendens. Et quia cylinder praesupponitur Rectus, erit CIA angulus rectus. Bisecetur AC in N, ¢ro N, spacio NA scribatur semicirculus AIC, qui per I transibit, quia AIC rectus. Et quia AI, IC aequales, erunt igitur arcus AI, IG, quadrantes circuli; &connexis punctis N, I, anguli INA, ING erunt recti, &IN perpendicularis in AC. Eligantur jam puncta quaecunque unius quadrantis: &sint verbi gratia H, B, connectanturque cum terminis diametri A. C. hneis HA, HC, BA, BG: sic, ut manente eadem diagonio AC, quadratum AICO, vel eius pars dimidia, sc. triangulum AIC, mutetur in alias figuras AHC, ABC, angulo I manente recto, etiam apud H &B, quippe omnibus in semicirculo eodem constitutis; ut ita AHC, ABC, sint iterum rectorum Cylindrorum sectiones dimidiatae, sintque jam diametri Basium CH, CB, altitudines Cylindrorum HA, BA. Dico aream AlC esse maximam, AHC minorem, ABC (puncto B remotiori ab I quadrantis termino) iterum minorem. Demittantur enim à punctis H. B. perpendiculares in diametrum AC, quae sint HM, BK. Igitur per demonstrata Euclidis, area cuiusque trianguli aequat Rectangulum sub dimidia basi AC, &altitudine triangulorum, sc. NI, MH, KB Quare, ut IN ad HM &BK, sic AIC area ad AHC, &ABCareas. At in quadrante AI, omnes Rectae, parallelae semidiametro IN, vt sunt HM BK, sunt minores ipsa semidiametro IN, &minor BK, remotior ab illa, quam HM propinquier illi.