Latin
THEOREMA I
Kepler, Nova stereometria doliorum 64
Unproofread scanNot analysed yet
Minor igitur est area AHC, quam AIC, iterumque minor ABG, quam AHG. Rectangula igitur horum triangulorum dupla, sunt eodem erdine maiora. Dico etiam Cylindris, qui proportionem altitudinum ad diametros Basium habent permutatam, esse sectiones aequales, Esto enim AB diameter Basis, &BC altitudo Cylindri: patet, triangulum BC, quod est dimidia sectio Cyl ndri per axem, manere idem quod antea, cum BC esset diameter Basis, &AB altitudo, eoque proportio harum linearum permutata. Porrò non celandus est error in quem me conjecit primo die supina Nam haec commemoratio admonebit Theorematis huius consideratio. lectorem, ut à similibus sibi caveat etiam alibi. Sic enim sum ratiocinatus perperam: Cùm arearum similium proportio sit dupla proportionis laterum, Corporum verò similium tripla: fore etiam in dissimilibus, eâdem tamen diagonio AC utentibus, corporum proportionem, proportionis arearum linearumque semper analogam. Hoc verò falsum est: et ego si vietoribus id consilij dedissem, ut semper diametrum orbis lignei constituerent subduplam longitudinis Tabularum; quod securitas areae metiendae requirit, ac si etiam securitati corporis metiendi sic prospectum esset: plurimum ipsorum arti nocuissem, longiusque illos à scopo abduxissem. Non enim ubi maxima est area plani, secantis cylindrum, ibi est &maximum cylindri corpus. Sed id postea apparebit; Nunc quae de cylindro rectosunt dicta, accommôdabo etiam ad Truncum Conicum.