Latin
THEOREMA VII
Kepler, Nova stereometria doliorum 74-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA VII. Si fuerint Cylinder &Truncus Conicus coniugati, &differentia diametrorum in basibus trunci secetur in proportione, quam habent inter se quadrata, diametri Basis, &altitudinis Cylindri; erit hoc diametri quadratum, aequale rectangulo, sub minore diametro Trunci, &sub composita ex hac &segmento, quod diametro Cylindri respondet. Sit AGCX cylindri sectio: diagonios AC: dividat autem hanc perperpendicularis à G in partes CL, LA, sic ut CL respondeat ipsi CG. Formetur etiam sectio Trunci ATGV, super eadem AC diagonio, per VI praemissam, cuius diametri, minor CT, maior AV, &ablatâ ab AV, ipsi CT aequali VB, residuum esto BA. Cùm igitur ATCV quadrilaterum stet in circulo, quadratum ab AG, erit aequale rectangulis duobus, &sub TG, AC, &sub TA, CV, id est quadrato de TA vel CV, junctis, Ablato igitur quadrato ipsius AT, à quadrato ipsius AC, restabit rectangulum sub TC, AV, hoc est sub BV VA.