Latin
THEOREMA VII
Kepler, Nova stereometria doliorum 75
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui etiam quadrato ipsius AG, maioris, quàm est AT, ablato ab eodem quadrato AE, relinquitur rectangulum GL, AX, hoc est quadratum GC, quod ideò minus est rectangulo BVA. Erit igitur rectangulum aliquod minus quam BVA, aequale qua drato GC; sit BVD, residuum igitur sub DA BV erit excessus rectanguli BVA. super quadratum GC. Sed excessus hic, est aequalis excessui quadrati GA, super quadratum AT. Et quia rectangulum BVD, positum fuit aequale quadrato GC, &rectangulum DBV, est excessus rectanguli BVD, super quadratum BV vel TC; est igitur DBV etiam excessus quadrari GC super quadratum TC. Componendo igitur, cum sit quadratum AG ad quadratum GC, ut quadratum AT ad quadrarum TC; erit etiam, ut quadratum AG ad quadratum GG, hoc est, ut AL ad LC, sic excessus quadrati AG super quadratum AT, hoc est, rectangulum sub DA, BV, ad excessum quadrati GG super quadratum TC hoc est ad rectangulum DBV. Vt igitur AL ad LC, sic rectangulum sub AD, BV, ad rectangulum DBV; quare cùm rectangula habeant eandem longitudinem BV, erunt etiam ut AL ad LC, sic latitudines AD ad DB. Quare reflectendo si fuerit divisa AB in D sic, ut sit BD ad DA, sicut est CL ad LA, hac est, ut quadratum CG ad quadratum GA; rectangulum DBV, aequabit quadratum GC, quod erat demonstandum. Corollarium I. &Praxis. Si dantur quadrata altitudinis &basis Cylindri, cum diametro basis minoris in Trunco, divide quadratum basis per diametrum basis trunci datam, à quotiente aufer divisorem, quod restat, multiplica in summam quadratorum, factum divide qerquadratum altitudinis cylindri, provenit differentia diametrorum, adijcienda ad minorem datam, ut componatur diameter Trunci maior. Exemplum. 167- Quotiens Sit quadratum AG. 2000. quadraus GC etiam 2000 129 Divisor auil Et sit TC AD 47. Differentia Summa quadratum 40000 93– Quotiens AB Fictus 12OTC quadratum AC Tcomposita, AV Corollarium II. Si verò econtrà datur solùm proportio quadrati altitudinis ad quadratum basis diametri, &diameter utraque basium Trunci; Diameter Basis Ad de numeros, quibus expressa est quadratorum Cylindri sic invenitur. proportio, &multiplicatâ differentiâ diametrorum trunci, in numerum quadrati maioris, factum divide per summam utriusque Numeri, quotientem multiplica in minorem Trunci diametrum, proveniet quadratum diametri in base Cylindri. Sit CG ad GAut 3. ad 2. Factus 234. quadrata ut 9. ad 4. is Quotiens Summa 13. Sit CT. 130, TA 156 differentia 26. Factus Factus 2240. tdm CG.