Latin
THEOREMA VIII
Kepler, Nova stereometria doliorum 80-2
Unproofread scanNot analysed yet
856 multiplicatum in 33, &factus divisus per 38. pars minor centesimâ secunprodit 2611972, &hinc radix 1616– pro corpore. da in excessu est. Trunci, qualium corpus Cylindri conjugati est 1558. Consideratio Analogiae. Hactenus fuerunt Theoremata aliquot, quibus utitur Calculus inquirendae proportionis inter Conicum Truncum &suum Cylindrum conjugatum. Ex hoc verò calculo multa desumuntur consideratione dignissima. Nam primùm per Corollaria II. &III. praxesque varias inter se comparatas, apparet, non semper eandem esse proportionem Trunci ad Cylindrum, in vna aliqua conjugatione, sed variari cum variata proportione Diametrorum Trunci. Et in Corollario quidem II. inventus est decrescere Truncus manente Cylindro: in Corollario verò III crevit truncus, rursum manente Cylindro. Nam in infima linea excessit Cylindrum parte minus centesima, superius parte minus tricesima octava, inde tricesin 2 tertia, &sic semper maiori, usque ad summam lineam, ubi erat pars omninò decima in excessu. Necesse autem est, si continuetur calculus ulteriùs, Truncum tandem fieri iterum minorem cylindro, in eadem coniugatione. Quaeritur ergo quis Truncus in qualibet conjugatione sit maximus, quis item cylindro conjugato aequalis. Secundò apparuit ex tribus Corollarijs &calculo adjuncto, Vicissitudinem hîc aliquam esse inter conjugationes proportionis duplamaioris, &inter conjugationes, minoris, Nam in qua conjugatione regnat proportio dupla, in ea primùm omnium, Truncus omnis videtur minor existere cylindro, licet insensibiliter, sic, ut cylinder ipse, veluti Truncorum omnium primus, &proportio diametrorum ejus, quae est proportio aequalitatis, sit Truncorum omnium maximus &sibi ipse aequalis; in qua verò conjugatione regnat proportio maior duplâ, trunci omnes, etiam proximi ipsi cylindro, sensibiliter minoresfiunt cylindro conjugato: an ergò vicissim, in qua proportio regnat minor duplà, runci primùm cylindro evadant maiores, usque ad certam metam; inde rursum decrescant, fiantque tandem cylindro suo aequales, deinde minores; donectandem Trunci penitus evanescant, manente cylindro conjugationis?