Latin
THEOREMA VIII
Kepler, Nova stereometria doliorum 81
Unproofread scanNot analysed yet
Tertiò, cum omnium coniugationum caeterarum cylindri sint minores cylindro coniugationis duplà proportione usae: crescant verò trunci aliquarum coniugationum supra suos cylindros coniugatos: quaeritur nûm hic excessus tantus sit, ut aequet vel superet cylindrum per coniugationes omnes maximum, &si hoc, quae sint ergo diametrorum proportiones, in quibus truncus fiat cylindro maximo aequalis? Haec igitur sequentibus aliquot Theorematis nobis sunt expedienda, quantum quidem eius per meam scientiam fieri poterit: sunt enim ad aestimationem &comparationem doliorum cumprimis necessaria.