Latin
THEOREMA XII
Kepler, Nova stereometria doliorum 82-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA XII. Cylindri habentis altitudinem eandem cum Trunco recto, &diagonion eandem, diameter basis est medium arithmeticum inter diametros basium Trunci. Sit cylinder CEAS, diagonium habens CA, &super eatruncus rectus CTAV, cuius altitudo TR, aequalis altitudini cylindri EA vel CS. Dico basis cylindri diametrum CE, medium esse arithmeticum inter CT, AV, diametros basium trunci. Cùm enim truncus ponatur rectus, &latera acclivia CV, TA, aequalia, aequales vero etiam EA &CS, &anguli S, E, recti, quippe in sectione cylindri per axem: quare etiam VS &TE, latera triangulorum VSC, TEA, erunt aequalia Est autem aequalis CE ipsi SA: quantum igitur CE excedit CT, se quantitate TE; tantum etiam ipsa AV excedit AS vel CE, quantitate sc. aequali VS Est igitur CE medium arithmeticum inter CT, VA. q. e. d. THEOREMA XIII. Excessus trunci, habentis eandem cum Cylindro altitudinem, eandemque diagonion, proportionem ad illum habet, quam pars duodecima quadrati differentiae ad quadratum de diametro Cylindri. Concipiatur cylinder, basi CT, altitudine eadem TR, quam habet truncus CTAV: erit huius cylindri proportio ad cylindrum, basi CE altitudine eadem, quae quadrati CT ad quadratum CE: &ut haec quadrata ad communem differentiam, sic cylindri CT, CEad limbum, quem maior cylinder CE, minori CT circumponit. Sed differentia quadratorum constat rectangulis duobus sub CT, TE, &quadrato TE, quae est dimidia Vicissim cydifferentia CT, AV, dimidia scilicet AB, hoc est AR. lindro basi CT, circumjecta est tunica trunci CTAV, cuius Tunicae proportio ad inscriptum Cylindrum CT est eadem, quae rectanguli sub AB, BV (vel CT.) cum Triente quadrati de AB, ad quadratum (T. Rectangulum verò sub AB, CT est aequale duobus rectangulis sub ET, TC; quia AB est dupla ipsius ET. Ablatis igitur his utrinque aequalibus; illic quidem, quadratum CE maioris, superaddit, quadrato CT, quadratum AR, superadditur eiusAR, hoc est, quartam partem quadrati AB: Hic vero dem quadrati AD Triens. Sed Triens quadrantem superat Vnciâ: unà igitur uncià de quadrato AB plus additur hic quàm illic. Tanto igitur maior est Tunica Trunci, limbo cylindri super basi CE. Quare communi utrinque cylindro super basi GT addito, truncus CTAV, cylindro CEAS maior erit, parte dicta. Exemplum. Truncus habeatdiametros, CTI9, AV 22.