Latin
THEOREMA X
Kepler, Nova stereometria doliorum 82
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm autem talium bases ipsae, sint ut corpora; etiam sic erit basis cylindri, trunco aequalis, ad bases duas trunci: itaque constabit ex earum &mediae proportionalis trientibus singulis Clavius lib V Geometriae Practicae, cap. III. utitur hoc theoremate non nihil transformato, quod &supra tetigi: sed principia demonstrationis adhibet difficiliora, nec evidenter cum meis connexa; lucis ergo causa meis principijs uti malui. Exemplum. Sint diametri 19. 22, duc utramque inscipsam, &in se mutuò: erunt quadrata 361. &484 &medium proportionale 418. Summa omnium 1263. cuius pars tertia 421 pro corpore Trunc, ut 361 est corpus Cylindri minoris.