Latin
Caput VI
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 10
Unproofread scanNot analysed yet
Caput VI. PEcatur solidum superficie, superficies linea, linea denique puncto quamuis nonnunSquam linea dicitur secari linea, facta relatione &respectu ad punctum. sic etiam superficies dicitur secari superficie, facta relatione aut respectu ad lineam. Speira fit quando circulus aliquis centrum habent in circulo &erectus existens, ad planum ipsius circuli fuerit circumductus, &reuertatur iterum unde coeperat moueri, illud ipsum figurae genus nominatur noinos orbis. Discontinua autem speira est: quae dissoluta est, aut dissolutionem habet. Continua uero, quae uno in puncto concidit. Diminutionem habens est, quando circulus qui circumducitur, ipsemet seipsum secat. Fiunt autem &harum sectiones, lineae quaedam proprictatem suam habentes. Vt quadrangulares orbes sunt Cylindrorum: fiunt etiam aliae multiuariae quaedam sectiones ex sphaericis &mixtis superficiebus. Solidae uero rectilineae figurae quaedam nominantur pyramides, aliae cubi, nonnullae polyedra, quaedam etiam prismata, aliquae docides, aut plynthides, aut sphaenisci: denique quaecunque his similes sunt figurae solidae rectilineae. Est autem pyramis figura solida in planis constituta, quae uno contenta plano, ad inig cum tantum punctum. altera dicitur pyramis figura coniuncta seu coagmentata in unicum punctum a basi triangulari aut quadrangulari, aut multilatera. hocest ut unico dicam uerbo, à basi rectilinea, per compositionem triangulorum, in unum punctum collecta figura. Propriè tamen aequilatera pyramis dicitur, quae quatuor triangulis aequilateris, &angulis quatuor continetur: &haec ipsa figura nominatur tetracaron. Eicosaedron est figura solida quae uiginti triangulis aequilateris continetur. &harum sunt quinque tantum, quae aequalibus &similibus continentur triangulis. quae à posterioribus graecis nominatae fuerunt Platonis figurae. Harum uero quatuor praeterea dodecaedri latera rationem &proprietatem habent ad sphaeram. Euclides enim in decimo tertio suorum Elementorum demonstrauit, qua ratione sphaera quinque has figuras circumdet. hae uero solae existimantur Platonis figurae. sed Archimedes tredecim integras inueniri figuras confirmat, quae possunt inscribi sphaerae: octo adijciens ad quinque praedictas: quarum ne Plato quidem inscius fuit. Verum Eicosaedron duplex esse dicitur. alterum ex octo constat triangulis, &sex quadratis ex terra &aëre compositum, quòd &nonnulli antiquorum sciebant. alterum uero ex octo quadratis, &sex triangulis, quod quidem uidetur difficilius cognitum esse. Sed ut uniuersaliter dicatur: figurae solidae rectilineae, aliae sunt pyvamides, quaedam prismata, nonnullae neque pyramides, neque prismata. quid uero pyramis sit, ante fuit dictum. Octaedron est figura solida, octo triangulis aequilateris contenta. Dodecaedron est figura duodecim pentagonijs aequilateris &aequiangulis contenta: sed pentagonon ex quo fit ipsum dodecaedron aequale est tribus triangulis ad duo latera.