Latin
Caput VI
Konrad Dasypodius, Oratio de disciplinis mathematicis 11
Unproofread scanNot analysed yet
Cubus est figura solida sex quadratis aequilateris, &aequiangulis contenta, quam etiam nominant hexaedron. Prismata uero sunt quae in basi coniungunt rectilineorum compositionem ad figuram rectilineam. sed quae neque pyramides, neque prismata sunt, ea quae à basi rectilineae figurae per rectilineam ad lineam rectam compositionem coniungunt. Ex prismatibus quaedam nominantur parallelopleurae, quae hexaedrae sunt, &plana opposita habent aequedistantia. Plana aequedistantia sunt, quae si protrahantur non concurrunt: aut in quibus si aequales &similes aliqui trianguli describuntur. unumquodque latus est recta aequedistans. Perpendicularis uerò in solido dicitur: recta quae à puncto sublimiori; ad planum subiectum ducitur. quae etiam cum omnibus rectis tangentibus se, &in eodem plano existentibus ad angulos rectos est constituta. Prismata uero parallelopleura quaedam sunt rectangula, quaedam non recta igula. Rectangula quidem sunt: quaecunque habent lineam rectangulorum. non rectangula uero, quae se aliter habent. Cubus est quae prius fuit ex posita figura ex aequedistantibus parallelo pleuris lateribus &rectangulis figuris. Docus seu laterculus est, qui longitudinem habet maiorem latitudine &profunditate. sunt etiam interdum qui latitudinem &profunditatem habent aequalem, sed craßitudo profunditas &altitudo idem significant. Plinthis seu quadra quae habet longitudinem minorem latitudine &profunditate, interdum haec inter se sunt aequalia. Sphyniscus est qui omnia haec habet inaequalia, longitudinem latitudinem &profunditatem: quidam etiam appellant βωμίσκον hanc figuram. Qui sint figurarum contactus, " numero. Caput. VII. NInea tangit lineam, aut superficiem, aut Wsolidum quoddam in puncto, &in linea. E punctum uero si aliud punctum tanget, fiet